ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LII, Caput II 第LII部 第II章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 642C · 3 sectiones

Tractatus super Psalmos 52.2.1

1

Inscriptio historica non excludit sensum allegoricum. --In plerisque psalmis multa secundum historiae ordinem in superscriptionibus eorum esse edita legimus: ut cum fugit David a facie filii sui Abessalon, cum mutavit vultum suum coram Abimelech, cum post Bersabee ab Nathan monetur, et in reliquis sicubi gestorum veritas ipsis psalmorum titulis continetur.

PL 9, 642C

歴史的な表題は寓意的な意味を排除しない。――多くの詩篇では、その表題に歴史の順序にしたがって多くのことが記されているのを、我々は読む。たとえば、ダビデが自分の子アブサロムの前から逃げたとき、アビメレクの前で顔つきを変えたとき、バテシバのあとにナタンから戒められたとき、その他、出来事の真実が詩篇の表題そのものに含まれているところがそうである。

Tractatus super Psalmos 52.2.2

2

Sed meminisse nos oportet, hos eosdem psalmos non idcirco omnes corporaliter intelligendos, quia his corporalium negotiorum significatio antefertur: quin potius oportet nos spiritalem intelligentiam sub hac quadam gestarum rerum commemoratione sectari: de quo non est nunc temporis dicere, sed simplicitati legentium consulentes, legentem fuit congruum commonere.

PL 9, 643A

しかし我々は、これらの同じ詩篇が、体的な事柄の言及がその冒頭に置かれているからといって、すべてが体的に理解されるべきではないことを、覚えておかねばならない。むしろ我々は、この行われた事柄の想起のもとに、霊的な理解を追い求めなければならない。これについては今は語る時ではないが、読む者の素朴さに配慮して、読者に注意を促すのがふさわしかった。

Tractatus super Psalmos 52.2.3

3

Ergo ne secundum praedictos ex pluribus titulos, hi quoque graduum psalmi aliquid de historia contineant, videndum est.

PL 9, 643A

それゆえ、多くの詩篇から挙げた前述の表題にならって、これらの都上りの詩篇にも歴史について何かが含まれていないかどうか、見なければならない。