ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXII, Caput XI 第LXII部 第XI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 716B · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 62.11.1

1

Operum ac bonae voluntatis discrimen. --Sed quia horum aedificiorum foenum carnalium operum fructus esse tractavimus; considerandum est quae differentia sit in eo qui implet manum et qui manipulos sinu colligit.

PL 9, 716B

業と善き意志の相違。――しかし、これらの建物の草を肉の業の実りとして論じてきたのだから、手を満たす者と、懐に束を集める者とのあいだにどのような違いがあるかを、考えなければならない。

Tractatus super Psalmos 62.11.2

2

Non enim idem est, neque Scriptura res easdem iterare geminis elocutionibus solita est; plus est enim sinu colligere, quam manum replere.

PL 9, 716C

すなわち、それは同じではなく、聖書も同じことを二つの言い方で繰り返すことには慣れていない。懐に集めることは、手を満たすことよりも大きいからである。

Tractatus super Psalmos 62.11.3

3

Et quidem qui manum replent, fructum recipere recte gestorum videntur: quia in manibus sermo divinus opera significat; in sinu vero, conscientiae et fidei et perfectae voluntatis demonstratur affectus.

PL 9, 716C

確かに、手を満たす者たちは、正しく行われたことの実りを受け取るように見える。神の言葉においては、手は業を意味するからである。しかし懐においては、良心と信仰と完全な意志の思いが示される。

Tractatus super Psalmos 62.11.4

4

Plus enim metit conscientia, quam gesta: haec namque manum replent, manipulos vero illa colligit. Duos denarios viduae inopis acceptiores Dominus habet copiosis divitum nummis (Luc. XXI, 3) . Tanto praestat operibus voluntas.

PL 9, 716C

実際、良心は行われたことよりも多く刈る。行われたことは手を満たし、良心こそが束を集めるからである。主は、貧しいやもめの二デナリオンを、富める者たちの多くの貨幣よりも喜んで受け取る(ルカ21:3)。意志は業にそれほど勝るのである。

Tractatus super Psalmos 62.11.5

5

Et opera quidem manum implent: sed sinus manipulis sunt capaces. Ergo hoc aedificii foenum neque metentis manum, neque manipulos colligentis sinum replebit.

PL 9, 716C

そして業は確かに手を満たす。しかし懐は束を収めることができる。それゆえ、この建物の草は、刈る者の手も、束を集める者の懐も満たさないであろう。