ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XI, Caput X 第XI部 第X章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 343B · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 11.10.1

1

Justi inter calamitates fiducia. --Habeat itaque hanc innocens religio fiduciam, ut inter humanas insectationes et animae pericula adjutorem sibi Deum esse non ambigat: et si quando injustae mortis vis afferatur, excedentem habitaculo corporis animam sciat in Dei susceptione requiescere.

PL 9, 343B

義人の、災いのただなかでの確信。――それゆえ、無垢な宗教は、この確信をもつべきである。すなわち、人間の迫害と魂の危険のただなかで、神が自らの助け手であることを疑わないこと。そして、もし不正な死の力が加えられることがあっても、体の住まいから出てゆく魂が、神に受け入れられて休らうことを知っていることである。

Tractatus super Psalmos 11.10.2

2

Habeat ultionis quoque certissimam securitatem, cum mala omnia in eos qui inferant revertantur. Non potest iniquitatis argui Deus; nec perfectae bonitati, malignae voluntatis instinctus ac motus admixtus est.

PL 9, 343B

また、報復についても、最も確かな安心をもつべきである。すべての悪が、それを加えた者たちに返るからである。神を不義のかどで責めることはできない。完全な善良さには、悪意ある意志の衝動も動きも混じっていない。

Tractatus super Psalmos 11.10.3

3

Mala enim non malevolus excitat, sed ultor retorquet: neque ea ex malitia sua affert, sed in merita nostra convertit. Statuta enim in omnes sunt, ad ultionum ministeria, mala ista cum lege vivendi, justi id judicii severa aequitate moderante.

PL 9, 343B

神は悪意ある者として悪を引き起こすのではなく、復讐者としてそれをねじ戻すのである。それを自らの悪意から持ち込むのではなく、我々の功罪に応じて向け変える。すなわち、これらの悪は、報復の務めのために、生きることの定めとともに、すべての者に対して定められており、義なる裁きの厳しい公正が、それを調整するのである。

Tractatus super Psalmos 11.10.4

4

Sed haec et aversa a justis sunt lege justitiae, et convertuntur in iniquos aequitate judicii.

PL 9, 343C

しかしこれらは、義の律法によって義人たちからは逸らされ、裁きの公正によって不義の者たちへ向け変えられる。

Tractatus super Psalmos 11.10.5

5

Utrumque justum, ut et justis ad metum prompta sint nec admixta, quia justi sunt; et in injustos ad poenam sint convertenda, quia meriti sunt: nec justis admixta cum prompta sint, nec injustis defutura quia prompta sunt.

PL 9, 343C

どちらも正しい。すなわち、義人にとっては、恐怖のために備えられていても、彼らが義人であるがゆえに、混じることはなく、不義の者に対しては、それに値するがゆえに、罰として向け変えられるべきである。義人には備えられていても混じらず、不義の者には備えられているがゆえに欠けることはない。