ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXV, Caput IV 第XXV部 第IV章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 444B · 8 sectiones

Tractatus super Psalmos 25.4.1

1

Laetitia justorum qualis. --Et hunc peccatorum a facie Dei interitum, necesse est ut justorum laetitia consequatur. Nam et continuo subjectum est, VERS. 4: Et justi laetentur laetitia.

PL 9, 444B

義人たちの喜びはどのようなものか。――罪人たちのこの、神の面前での滅びに、義人たちの喜びが続かねばならない。続いてすぐに、「そして義人たちは喜びをもって喜べ」(詩篇67:4)と付されているからである。

Tractatus super Psalmos 25.4.2

2

Aequa enim judicii coelestis et justa moderatio est, ut peccatores morte conficere, ita, et justos laetitia munerari. Idipsum autem ad ostendendum judicii examen est consecutum: Exsultent in conspectu Dei, epulentur in laetitia.

PL 9, 444B

天の裁きの均衡は公平で義しく、罪人たちを死によって片づけるように、義人たちには喜びを授ける。まさにこのことを、裁きの審査を示すために、続けて述べている。「神の前で躍り上がれ、喜びのうちに宴を張れ」。

Tractatus super Psalmos 25.4.3

3

Mundo enim corde, secundum evangelicae benedictionis merita, conspectu Dei digni sunt (Matth. V, 8) . Verum laetari in laetitia significationis est altioris, causam scilicet perfectae laetitiae ostendens.

PL 9, 444B

心の清い者は、福音的祝福の功績に従って、神の前にふさわしいからである(マタイ5:8)。しかし、喜びのうちに喜ぶとは、より高い意味を持ち、すなわち完全な喜びの原因を示している。

Tractatus super Psalmos 25.4.4

4

Plerique enim in his quae sibi sunt nocitura laetantur ut gaudet lascivus in scortis, ut fur laetatur in furtis, ut unumquemque pro vitiis suis ea quae exercet oblectant.

PL 9, 444C

多くの者は、自らに害をなすものの中で喜ぶ。放蕩者が娼婦たちのうちで喜び、盗人が盗みのうちで喜ぶように、めいめいが自分の悪徳に従って、自らの行うものを楽しむのである。

Tractatus super Psalmos 25.4.5

5

Verum qui in laetitia laetatur, causam laetitiae ex ipsius laetitiae honesta utilique veritate suscipit.

PL 9, 444C

しかし、喜びのうちに喜ぶ者は、喜びの原因を、その喜びそのものの誠実で有益な真理から受け取る。

Tractatus super Psalmos 25.4.6

6

Et idcirco ait: In laetitia laetentur, quia in conspectu Dei exultabunt: eam verae exsultationis docens esse laetitiam, quae conspectus Dei jucunditate perfecta sit.

PL 9, 444C

それゆえ彼は言う、「喜びのうちに喜べ」と。彼らは神の前で躍り上がるからである。彼は、真の躍動の喜びとは、神の顔の楽しさによって完成された喜びであると教えている。

Tractatus super Psalmos 25.4.7

7

Exsultationis autem hujus atque epulantium gaudia, ex quibus est laetitia justorum, sanctus Moyses in divina illa Deuteronomii cantione ita meminit, dicens: Jucundamini coeli simul cum eo, et adorent eum omnes angeli Dei.

PL 9, 444C

この躍動と、宴を張る者たちの歓喜――義人たちの喜びはそこから成る――を、聖なるモーセは、申命記のあの神的な歌の中で、次のように記している。「天よ、彼とともに楽しめ。神のすべての天使たちは彼を拝め」。

Tractatus super Psalmos 25.4.8

8

Jucundamini gentes cum populo ejus, et confortent eos omnes filii Dei (Deut. XXXII, 43) . In hac itaque laetitia laetabuntur et justi, coelesti gaudio unanimes, exsultationis divinae societate laetantes.

PL 9, 445A

「異邦人たちよ、その民とともに楽しめ。神のすべての子らは彼らを強めよ」(申命記32:43)。したがって、この喜びにおいて義人たちも喜ぶであろう。天の歓喜において心を一つにし、神的な躍動の交わりにおいて喜ぶのである。