ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXVI, Caput V 第LXVI部 第V章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 747C · 8 sectiones

Tractatus super Psalmos 66.5.1

1

Unctio Christi ab eo in virum perfectae fidei defluit. --Descendit autem unguentum a capite in barbam. Barba virilis aetatis ornatus est. Neque enim nos parvulos esse in Christo oportet., nisi ad id tantum quod dictum est.

PL 9, 747C

キリストの塗油は、彼から完全な信仰の人へと流れ下る。――香油は頭から髭へ下る。髭は成年の飾りである。我々はキリストにおいて幼子であってはならないのであって、ただ次に言われている点においてのみ例外である。

Tractatus super Psalmos 66.5.2

2

Parvuli malitia, non sensu (I Cor. XIV, 20) . Infideles autem omnes idem Apostolus parvulos esse, quia infirmes ad cibum firmum manentes adhuc lactis egeant, objurgat dicens: Lacte vos potavi, non cibo: nondum enim poteratis, sed neque adhuc potestis (I Cor. III, 2) .

PL 9, 747C

「悪意においては幼子であれ、思いにおいてはそうであるな」(一コリント14:20)。同じ使徒は、信じない者たちがみな幼子であると、すなわち弱い者として固い食物に耐えず、なお乳を必要としていると叱責して言う。「乳を汝らに飲ませ、食物は与えなかった。汝らはまだできなかったからである。今もなお、できない」(一コリント3:2)。

Tractatus super Psalmos 66.5.3

3

De se autem ita: Cum factus sum vir, ea quae sunt parvuli dereliqui (I Cor. XIII, 11) . Occurrere vero in id festinat, in virum consummatum, in mensuram aetatis plenitudinis corporis Christi (Ephes. IV, 13) .

PL 9, 748A

自分については次のように言う。「私は成人となったとき、幼子のものを捨てた」(一コリント13:11)。彼はそこへ達しようと急いでいる。「完成された人へ、キリストの体の充満の、年齢の度量へ」(エフェソ4:13)。

Tractatus super Psalmos 66.5.4

4

Unguentum hoc ergo in barbam Aaron, id est, in consummatae fidei virum, descendit a capite.

PL 9, 748A

それゆえ、この香油は、アロンの髭、すなわち完成した信仰の人へ、頭から下る。

Tractatus super Psalmos 66.5.5

5

Caput secundum Apostolum, viri Christus est (I Cor. XI, 3) : Moyses unguentum hoc composuit et confudit; sed componendum et confundendum Deus docuit, et Deus mediator in lege.

PL 9, 748A

使徒によれば、「男の頭はキリストである」(一コリント11:3)。モーセはこの香油を調合し、混ぜた。しかし調合し混ぜるべきことを教えたのは神であり、律法における仲介者は神であった。

Tractatus super Psalmos 66.5.6

6

De capite ergo, id est, de Christo descendit in barbam: et ab eo descendit, cui dictum est: Unguentum exinanitum nomen tuum (Cant. I, 2) . Descendit autem in eum, qui per aetatis firmitatem indemutabilis esset fidei firmitate mansurus.

PL 9, 748A

それゆえ、頭、すなわちキリストから髭へ下る。しかも、「注ぎ空けられた香油、汝の名は」と語りかけられたその者から下る(雅歌1:2)。そして、年齢の堅固さによって、信仰の堅固さにおいて変わることなくとどまるであろう者の上に下る。

Tractatus super Psalmos 66.5.7

7

Descendit autem etiam in oram vestimenti. Ora vestimenti ea sunt quae usque ad pedes defluunt, per quod ad omne corpus hic unguenti odor a capite in barbam, et deinde ad vestimenti oram descendit.

PL 9, 748B

またそれは衣の縁にも下る。衣の縁とは、足まで垂れ下がるものである。これによって、この香油の香りは、頭から髭へ、さらに衣の縁へと下り、全身に及ぶ。

Tractatus super Psalmos 66.5.8

8

In his autem mulieribus quae ungentes Dominum typum Ecclesiae in Evangelio praetulerunt, ita docemur, quod una caput, alia pedes unxerit: per quod quaeque earum significatur in parte corporis omne corpus unxisse. Media itaque corporis praetermissa sunt. Nam dum ora vestimenti et barba memorantur, omne in his corpus ostenditur.

PL 9, 748B

福音書において、主に香油を注いで教会の型を前に示した女たちにおいても、一人は頭に、もう一人は足に注いだと我々は教えられる。それによって、彼女たちの各人は、体の一部において全身に注いだことが意味されている。こうして、体の中間は省かれている。実際、衣の縁と髭が語られるとき、これらにおいて全身が示されているのである。