ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXVII, Caput V 第XXVII部 第V章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 492C · 3 sectiones

Tractatus super Psalmos 27.5.1

1

Quod Christo, non David conveniat Psalmus. --Oportuit autem psalmum, qui rememorationis in finem est, digno rememorationis ipsius fine concludi. Sequitur enim, VERS. 6: Ego autem egenus et pauper sum: Deus adjuva me.

PL 9, 492C

詩篇はキリストにふさわしく、ダビデにはふさわしくない。――さて、想起のための、終わりに向けての詩篇は、想起そのものにふさわしい終わりで結ばれねばならなかった。続いてこうあるからである。「しかし私は乏しく貧しい。神よ、私を助けよ。」(詩篇69:6)

Tractatus super Psalmos 27.5.2

2

Adjutor meus et liberator meus tu Domine, ne tardaveris. Neque regis dignitati, neque regni opulentiae, paupertatis atque inopiae professio congruit; sed ejus vox est, qui ut nos ditesceremus pauperem se praestitit, (II Cor. VIII, 9) , cui ne ad paschae quidem coenam nisi quaesita et aliena domus fuerit.

PL 9, 492C

「私の助け手、私を解き放つ者は、汝、主よ。遅れるな。」貧しさと乏しさの告白は、王の威厳にも、王国の富にもふさわしくない。それは、我々が富む者となるために自らを貧しい者として示した者の声であり(二コリント8:9)、その者には、過越の食事のためにさえ、探し求められた他人の家しかなかった。

Tractatus super Psalmos 27.5.3

3

Adjuvari se itaque rogat. In forma enim servi obediens usque ad crucis mortem factus est. Citum quoque auxilium ut liberetur, orat; ne qua rememorationis tarditas sit: qui et ipsas illas passionis moras non ferens, proditori dixerit: Fac quod facis cito (Joan. XIII, 26) , dum liberari in se susceptae carnis infirmitatem maturatae resurrectionis virtute festinat Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula. Amen.

PL 9, 493A

それゆえ彼は、自分が助けられることを願う。僕の形において、彼は十字架の死に至るまで従順となったのである。また、解放されるために素早い助けを祈る。想起に遅れが生じないためである。彼は、受難のその遅れそのものにも耐えられずに、裏切り者に、「していることを、早くせよ」(ヨハネ13:26)と言ったのであり、それは、引き受けた肉の弱さが早められた復活の力によって解放されるべく、我々の主イエス・キリストが急ぐからであり、この者は世々にわたって祝福されている者である。アーメン。