ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXVIII, Caput VIII 第XXVIII部 第VIII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 498B · 9 sectiones

Tractatus super Psalmos 28.8.1

1

Quies Dei. --Quia ergo opera Dei exstant, quae sit ejus requies quaerenda est. Dei itaque opus, opus Christi est; verum et requies Dei, Deus Christus est: quia ita omnia, quae Dei sunt, in eo vera sunt, ut his Pater quiescat.

PL 9, 498B

神の休み。――さて、神の業が現に存在するのだから、その休みがどのようなものかを探求せねばならない。それゆえ、神の業はキリストの業である。しかしまた、神の休みは、神であるキリストである。神に属するすべてのものは、彼において真実であるので、父はこれらのうちに休むのである。

Tractatus super Psalmos 28.8.2

2

Perfectus enim a perfecto est, quia, ut Apostolus ait, omnia ipsi constant (Coloss. I, 17) .

PL 9, 498C

実際、彼は完全な者から出た完全な者である。使徒が言うように、万物は彼において成り立つからである(コロサイ1:17)。

Tractatus super Psalmos 28.8.3

3

Et sicut de se ipso testatus est, Sicut habet Pater vitam in semetipso, ita et Filio dedit habere vitam in semetipso (Joan. V, 26) ; et rursum Apostolus ait: Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9) .

PL 9, 498C

そして、彼が自分について証しした通りである。「父が自らのうちに命を持つように、子にも自らのうちに命を持つことを与えた」(ヨハネ5:26)。そしてまた使徒は言う。「彼のうちに神性の充満が体をもって宿っているからである」(コロサイ2:9)。

Tractatus super Psalmos 28.8.4

4

Itaque quod in eo est, vel quod ipso, perfectum est, neque jam quod subsistit ac manet, eget atque exspectat aliunde, sed charitate Patris atque virtute. Ita et in Filio vita est, ut licet sit natus ex Patre, tamen in ea vita, in qua et Pater vivit, existat.

PL 9, 498C

それゆえ、彼のうちにあるもの、あるいは彼によるもの〔底本は vel quod ipso。語が脱落しているらしく、このように解した〕は完全であり、存続し留まるものは、もはやほかから欠けているものを求め待つことはなく、父の愛と力によっている。こうして子のうちにも命があり、父から生まれたとはいえ、父もまた生きるその命のうちに存在するのである。

Tractatus super Psalmos 28.8.5

5

Nam et in eo universorum, quae deinceps crearentur, principia constiterunt; et in eo universa contemplans, consummatis per eum omnibus delectatus est: cum et in Filio creatore quiesceret, et in his quae digna dilectionis filio essent creata gauderet.

PL 9, 498C

実際、彼のうちに、のちに創られることになるすべてのものの始まりが成り立った。そして、彼のうちにすべてを見つめながら、彼を通してすべてが完成したことを、父は喜んだ。父が創造者である子においても休み、子によって愛にふさわしいものとして創られたものにおいても喜んだからである。

Tractatus super Psalmos 28.8.6

6

Hinc illud est in Proverbiis, Cum pararet coelum, aderam illic (Prov. VIII, 27) . Et, Ego eram apud eum disponens (Ibid., 30) : mihi aggaudebat cum laetaretur opere perfecto.

PL 9, 499A

ここから、箴言にあるあの言葉がある。「彼が天を備えたとき、私はそこにいた」(箴言8:27)。また、「私は彼のもとで、秩序立てていた」(箴言8:30)。「彼は、完成した業を喜ぶとき、私とともに喜んだ」。

Tractatus super Psalmos 28.8.7

7

Haec requies, in qua laetatur Pater, quam etiam per sacramenti confirmationem impii non adibunt.

PL 9, 499A

父が喜ぶこの休みには、誓約の確証によって、不敬な者たちは入らないであろう。

Tractatus super Psalmos 28.8.8

8

Est etiam intelligenda Domino Jesu Christo requies eorum quae invisibilia sunt, Throni, Dominationes, Principatus, Potestates: haec enim omnia manent incorrupta, indefessa, perpetua.

PL 9, 499A

また、主イエス・キリストにおいて、見えないものたち、すなわち王座、主権、支配、権力の休みも、理解されねばならない。これらはすべて、朽ちることなく、疲れることなく、永続して留まるからである。

Tractatus super Psalmos 28.8.9

9

Et idcirco in his requies existimanda est, quia indulta aeternitate jam in eorum perfectis creationibus quiescatur.

PL 9, 499A

そして、それゆえに、これらにおいて休みがあるとみなされねばならない。与えられた永遠によって、それらの完成された創造において、すでに休みがとられているからである。