ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XX, Caput VII 第XX部 第VII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 404B · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 20.7.1

1

Manuum elevatio opus arduum. Vita in Abrahae sinu. Vita alia beatior. --Certus ergo misericordiae Dei, quae supra vitam melior sit, propheta officium gratulationis exsequitur, dicens, VERS. 5: Labia mea laudabunt te, Domine.

PL 9, 404B

手を上げることは高い業である。アブラハムのふところにおける命。別の、いっそう幸いな命。――それゆえ、命にまさる神の憐れみを確信して、預言者は喜びの務めを果たし、言う。「私の唇は汝を讃える、主よ。」(詩篇62:5)

Tractatus super Psalmos 20.7.2

2

Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. Et sermone suo et opere laudat Deum atque benedicit; nam in vita sua benedicens, in nomine suo manus suas elevabit.

PL 9, 404C

「かく私は生ある間、汝を祝福する。汝の名において私の手を上げる。」彼は自分の言葉と業によって神を讃え、祝福する。自分の命において祝福しつつ、その名において手を上げるからである〔底本は in nomine suo で、詩篇の tuo と異なる。底本のまま「その名」と訳した〕。

Tractatus super Psalmos 20.7.3

3

In elevatione manuum non habitum orandi, sed excelsi operis indicium significari frequenter docuimus. In hac igitur vita sua Deum, quia misericordia ejus supra vitas sit melior, laudavit.

PL 9, 404C

手を上げることで示されるのは、祈りの姿勢ではなく、高い業のしるしであることを、我々はしばしば教えた。それゆえ彼は、このおのれの命において神を讃えた。神の憐れみは、諸々の命にまさって良いからである。

Tractatus super Psalmos 20.7.4

4

Est enim et vita post vitam, quia in Abrahae sinibus vivendum est, in qua Dei nomen pauperis quiete benedicitur; secundum illud prophetae: Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum; sed nos qui vivimus, benedicimus Dominum (Ps. CXIII, 17, 18) .

PL 9, 404C

実際、命ののちにも命がある。アブラハムのふところに生きねばならないからであり、その命において、貧しい者の安らぎのうちに神の名が祝福されるのである。預言者のこの言葉のとおりである。「死者は汝を讃えない、主よ、冥界に下るすべての者も。しかし生きている我々は、主を祝福する」(詩篇113:17、18)。

Tractatus super Psalmos 20.7.5

5

Super has igitur vitas misericordia ea est, quae quod oculus non vidit, et auris non audivit, et in cor hominis non adscendit, his qui Dominum diligunt praeparavit (I Cor. II, 9) .

PL 9, 405A

したがって、これらの命の上にあるのが、あの憐れみである。それは、目が見ず、耳が聞かず、人の心に上らなかったものを、主を愛する者たちのために備えた(一コリント2:9)。