ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LIII, Caput III 第LIII部 第III章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 647A · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 53.3.1

1

Labia iniqua. Epicurei. Lingua dolosa. --Et quia adest, de his quae consequuntur rogandus est, VERS. 2: Domine libera animam a labiis iniquis, a lingua dolosa.

PL 9, 647A

不義な唇。エピクロス派。偽りの舌。――そして主はここにいるのだから、続くことについて願われねばならない。「主よ、〔私の〕魂を不義な唇から、偽りの舌から解き放て」(詩篇119:2)。

Tractatus super Psalmos 53.3.2

2

Haec enim sola tribulatio justis periculosa est, malae adhortationis societas, et pestiferi consilii consuetudo, a qua animus. referendus est, et aures obstruendae sunt. Distinxit autem labia iniqua et linguam dolosam.

PL 9, 647A

実際、義人たちにとって危険な苦難は、これだけである。悪い勧めの交わり、有害な助言の習慣であり、そこから精神を引き戻さねばならず、耳は塞がねばならない。ところで彼は、不義な唇と偽りの舌を区別した。

Tractatus super Psalmos 53.3.3

3

Et quidem iniquitas inverecunda est, palam audet, palam molitur, palam perficit. Hi sunt, qui abnegantes Deum, nullum humanis rebus asserunt reliquum esse in religione Dei profectum; sed solum hoc sibi bonum esse, quod luxui et corpori vivant, adimentes Deo curam, providentiam, arbitrium, potestatem.

PL 9, 647B

そして確かに、不義は恥知らずである。公然とあえて行い、公然と企て、公然と成し遂げる。これらは、神を否認して、人間の事柄には神への信仰において何の益も残っていないと主張する者たちであり、ただ、自分たちが贅沢と体のために生きること、それだけが自分たちにとっての善であると言って、神から配慮、摂理、判断、権力を取り去る者たちである。

Tractatus super Psalmos 53.3.4

4

Horum ergo labia sunt iniqua. Dolosae autem linguae opus fallax est, et per simulationem noxium, quod sub religionis nomine evertat religionem, et per vitae spem deducat in mortem.

PL 9, 647B

それゆえ彼らの唇は不義である。ところで偽りの舌の業は欺きに満ち、偽装によって有害であり、信仰の名のもとに信仰を覆し、命の希望を通して死へと導く。

Tractatus super Psalmos 53.3.5

5

Haereticorum quoque ista mendacia sunt, prophetarum dictis et Evangeliorum virtutibus et Apostolorum praescriptionibus mendacio occultatis, aliter omnia tradere et docere quam scripta sunt.

PL 9, 647B

異端者たちのこれらの偽りもまたそうである。預言者たちの言葉、福音書の力ある業、使徒たちの定めを偽りで覆い隠し、すべてを、書かれたものとは別の形で伝え、教えるのである。

Tractatus super Psalmos 53.3.6

6

Ab his igitur per Dei misericordiam orantes liberamur: et inter illorum tribulationes, clamantes ad Deum exaudiemur.

PL 9, 647B

それゆえ、我々は祈りつつ、神の憐れみによってこれらから解き放たれる。彼らの苦難のただ中で、神に叫ぶなら、聞き入れられるであろう。