ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXVIII, Caput XVII 第LXVIII部 第XVII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 761A · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 68.17.1

1

Venti. Angeli custodes nostri. --Servatus autem ordo est, ut post congregatas ex novissimis terrae nubes, post fulgura in pluvias constituta, producat ventos de thesauris suis.

PL 9, 761A

風。天使たちは我々の守り手である。――しかし、順序は保たれている。地の最も末の者たちから雲が集められたのち、稲妻が雨へと定められたのち、彼はその宝庫から風を取り出す。

Tractatus super Psalmos 68.17.2

2

Quos autem ventos producat, non ambiguum est: eos nempe de quibus ait: Faciens angelos suos spiritus (Ps. CIII, 4) . Sunt enim angeli parvulorum quotidie Deum videntes.

PL 9, 761A

どの風を取り出すかは、疑いない。まさに、彼がこう言うその風である。「自らの天使たちを霊とする者」(詩篇103:4)。天使たちは、幼子たちの天使であり、日々神を見ているからである。

Tractatus super Psalmos 68.17.3

3

Hi igitur spiritus ad salutem humani generis emissi sunt: neque enim infirmitas nostra, nisi datis ad custodiam angelis, tot tantisque spiritalium coelestium nequitiis obsisteret.

PL 9, 761A

それゆえ、これらの霊は、人類の救いのために送り出された。我々の弱さは、守りのために天使が与えられなければ、かくも多くの大きな、霊的で天にある悪に抵抗できないであろうからである。

Tractatus super Psalmos 68.17.4

4

Opus ad id fuit naturae potioris auxilio: et hoc ita esse ex his dictis docemur, quibus trepidum ac paventem Moysen Dominus confirmat, dicens: Ecce angelus meus antecedet te (Exod. XXIII, 23) .

PL 9, 761A

そのためには、より優れた本性の助けが必要であった。これがそうであることは、主が恐れおののくモーセを励まして言った、これらの言葉から我々は教えられる。「見よ、私の天使が汝の前を行く」(出エジプト記23:23)。

Tractatus super Psalmos 68.17.5

5

Hos igitur de thesauris suis ventos producit, tribuens in his auxilium humanae infirmitati: ut haec nos divina praesidia, adversus mundipotentes πρὸς κοσμοκράτορας harum tenebrarum in haereditanda nobis salute tueantur.

PL 9, 761A

それゆえ神は、これらの風を宝庫から取り出し、これらにおいて人間の弱さに助けを与える。これらの神的な守りが、この闇の世の権力者たち(πρὸς κοσμοκράτορας)に対して、我々が救いを嗣業として受けるにあたって、我々を守るためである。