ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XLV, Caput XVI 第XLV部 第XVI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 612B · 8 sectiones

Tractatus super Psalmos 45.16.1

1

Dilectio perfecta. --Sed dilectio ea demum perfecta est, quae maxima est, et quae nulli comparatione similium coaequatur. Diligit autem mandata Dei super aurum et topazion.

PL 9, 612B

完全な愛。――ところで、愛は最大であって、似たものとの比較によっていかなるものにも並ばないとき、はじめて完全である。彼は神の戒めを、金とトパーズよりも愛している。

Tractatus super Psalmos 45.16.2

2

Humanus error pretiosius nihil auro et gemmis opinatur: et haec sunt quae hominum cupiditates dominatui pretii sui et honoris subdiderunt.

PL 9, 612C

人間の迷いは、金と宝石より貴いものはないと思っている。人間の欲望を、その価値と名誉の支配のもとに服させたのは、これらである。

Tractatus super Psalmos 45.16.3

3

Auro viris honestas pudicitiae venalis est: per gemmas vero humani corporis praestantior, ut putant, species ad naturae contumeliam expolitur.

PL 9, 612C

金によって、男たちの貞潔の名誉は売り物となる。宝石によっては、人間の体のいっそう優れた――彼らはそう考えるのだが――姿が、本性への侮辱のために磨かれる。

Tractatus super Psalmos 45.16.4

4

Et idcirco nihil habet sexus uterque pretiosius, dum viri posse omnia auro volunt, mulieres vero per gemmas fieri se existimant pulchriores. Praestat autem ut caeteris metallis aurum, ita et aliis lapidibus topazion.

PL 9, 612C

こうして男女の両性は、これ以上貴いものを持たない。男たちは金によってすべてが可能になることを望み、女たちは宝石によって自分がより美しくなると思うからである。ところで、他の金属にまさって金が優れているように、他の石にまさってトパーズが優れている。

Tractatus super Psalmos 45.16.5

5

Est enim ipse rarissimus et speciosissimus omnium et maximus. In Thebaidis vero loco, cui Alabastra nomen est, reperiri solet.

PL 9, 612C

それは、すべての石のうちで最も稀少で、最も美しく、最も大きい。テーバイスの、アラバストラという名の場所で見つかるのが普通である。

Tractatus super Psalmos 45.16.6

6

Hunc etiam ferunt saecularium gestorum litterae, in Topazo insula ab incolis ejus, id est Troglodytis Arabis inventum, ad matrem regis Aegypti Ptolemaei, sub quo Scripturae legis ex hebraeo in graecum translatae sunt, munere fuisse delatum.

PL 9, 613A

また、世俗の事績を記した文書は、トパーズ島でその住民、すなわちアラビアのトログロデュタイ人によって見つけられ、その治下で律法の聖書がヘブライ語からギリシア語に訳されたエジプト王プトレマイオスの母のもとに、贈り物として届けられたと伝えている。

Tractatus super Psalmos 45.16.7

7

Continet autem ipse in se solus caeterarum gemmarum optimarum pretiosissimarumque speciem, et in uno illo diversissimorum colorum permixtio continetur.

PL 9, 613A

これは、ほかの最良で最も貴重な宝石の姿を、それ一つのうちに含んでおり、その一つの石に、きわめて異なる色の混じり合いが含まれている。

Tractatus super Psalmos 45.16.8

8

Super hunc igitur topazion, et super aurum mandata Dei Propheta dilexit, non terrenis se, sed coelestibus desideriis significans detineri.

PL 9, 613A

それゆえ預言者は、このトパーズにまさって、また金にまさって、神の戒めを愛した。自分が地上の望みではなく、天の望みに引き止められていることを示したのである。