ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LI, Caput III 第LI部 第III章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 640B · 3 sectiones

Tractatus super Psalmos 51.3.1

1

Mandatorum intelligentiam quo ordine praestet Deus. Mandatorum scopus. --Nunc autem quamvis eructaverint labia hymnum, tamen post doctrinam justificationum Dei pronuntiabit lingua quod loquitur: ut cum rerum dictarum sit percepta cognitio, tum agnitionis ipsius declaratio consequatur.

PL 9, 640B

神は戒めの理解をいかなる順序で授けるか。戒めの目的。――さて、唇が賛歌をあふれ出させたとはいえ、それでも神の義の定めの教えののちに、舌は語ることを宣言するであろう。語られたことの認識が得られてから、その承認の表明が続くためである。

Tractatus super Psalmos 51.3.2

2

Non sunt autem ita mandata Dei ab aequitate diversa, ut non Deo dignum sit, eorum primum intelligentiam tribuere prophetanti, tum deinde ad conscientiae publicae notionem praedicationis confessione clarescere: quia extra bonitatem Dei sit, aut occultare quod voluerit pronuntiari, aut aliud aliquid nisi cum aequitate mandasse.

PL 9, 640B

神の戒めは公正と別のものではないので、まず預言する者にその理解を与え、次いで宣教の告白によって公共の良心の認識へと明らかにされることは、神にふさわしいことである。宣言されることを望んだものを隠すことも、公正を伴わないほかの何かを命じることも、神の善良さの外にあるからである。

Tractatus super Psalmos 51.3.3

3

Aequitatis autem mandatorum Dei ea summa est, ut omnibus sint salutaria; ut hoc, quod in hanc vitam venimus, cum profectu aeternitatis ineamus. Nam nasci ad mortem, non vitae est causa, sed mortis.

PL 9, 640C

そして神の戒めの公正さの要点は、それらがすべての人にとって救いに資するということ、我々がこの命に入ってきたことを、永遠への前進とともに始めるということである。死に向かって生まれることは、命の原因ではなく、死の原因だからである。