ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXXIV, Caput XIII 第LXXIV部 第XIII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 831B · 2 sectiones

Tractatus super Psalmos 74.13.1

1

Charitas aliena plorat mala quasi sua. --Erumpente autem hac crassitudine super se, habet moerorem Propheta, dicens: Dissipata sunt ossa nostra secus infernum. Se dissipari, se dispergi, se secus infernum abigi in peccatorum calamitate existimat.

PL 9, 831B

愛は、他人の悪を自分のことのように嘆く。――この厚みが自分の上に溢れ出すとき、預言者は悲しみを抱き、こう言う。「我々の骨は冥界のそばに散らされた」。彼は、罪人たちの惨状の中で、自分が散らされ、ばらまかれ、冥界のそばへ追いやられると考えている。

Tractatus super Psalmos 74.13.2

2

Si enim unum membrum compatitur, compatiuntur et omnia (I Cor., XII, 26) . Omnes enim invicem unius corporis membra sumus, ut et in altero psalmo ait: Dispersa sunt omnia ossa mea (Ps. XXI, 15) ; non utique ea ossa, per quae corpus nostrum in hanc firmitatem virtutis suae continetur: sed quia omnes unum corpus sumus, et invicem membra sumus, corporis nostri ossa sunt caeteri.

PL 9, 831B

「一つの肢体が共に苦しむなら、すべてが共に苦しむ」(一コリント12:26)からである。我々はみな互いに一つの体の肢体である。別の詩篇でも彼は言う。「私の骨はすべて散らされた」(詩篇21:15)。これは、我々の体をその力のこの堅固さのうちに保つ骨のことではなく、我々が皆一つの体であり、互いに肢体であるので、他の者たちが我々の体の骨だからである。