ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXXII, Caput XVII 第XXXII部 第XVII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 525A · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 32.17.1

1

Superbia humana despicit, divina negligit. --Et idcirco maledici qui declinant a mandatis tuis, quia increpantur superbi: quia per superbiam animi insolentis, et humana despicimus, et divina negligimus. Sed virtus verbi hic collocati non negligenter est audienda.

PL 9, 525A

高慢は人間のことを侮り、神のことを顧みない。――そして、汝の戒めから逸れる者たちが呪われるのは、高ぶる者たちが叱責されるからである。不遜な心の高慢によって、我々は人間のことを侮り、神のことを顧みなくなるからである。しかし、ここに置かれた語の力は、軽んじて聞かれてはならない。

Tractatus super Psalmos 32.17.2

2

Promptum enim fuerat dicere, Maledicti qui non obtemperant mandatis tuis. (De uno et de plurimis mandatis in superiore versu (sup. num. 9 et 10) competentia diximus.) Maledicti autem sunt, qui per hanc prophetiae doctrinam eruditi, a mandatis Dei declinant, id est, per vitiorum praesentium desideria ab spe aeternorum mandatorum decidunt.

PL 9, 525B

「汝の戒めに従わない者たちは呪われる」と言うのが容易であったはずである。(一つの戒めと多くの戒めについては、前の句(第三の文字の講解、第9、10節を見よ)で相応のことを述べた。)しかし呪われるのは、預言のこの教えによって教えられながら、神の戒めから逸れる者たち、すなわち現在の悪徳への欲望によって、永遠の戒めへの望みから脱落する者たちである。

Tractatus super Psalmos 32.17.3

3

Qui enim declinat, id in quo est devitat, et ex alia parte in aliam deducitur, et deflexu quodam de itinere decedit.

PL 9, 525B

逸れる者は、自分がいるところを避け、一つの側から別の側へ導かれ、ある逸脱によって道から離れるからである。

Tractatus super Psalmos 32.17.4

4

Vel leviter ergo declinantem a mandatis Dei maledictionis sententia comprehendit: ut intelligeremus quanti periculi res esset, ea omnino ignorare nos; a quibus declinare maledictum est.

PL 9, 525B

それゆえ、わずかにでも神の戒めから逸れる者を、呪いの宣告は捕らえる。それは、逸れることが呪いとされているそれらの戒めを、我々がまったく知らないでいることが、どれほど危険なことであるかを、我々が悟るためである。