ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XIV, Caput VI 第XIV部 第VI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 365C · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 14.6.1

1

Deus exaltari nequit, nisi prius descenderit. Spiritus sancti dono omnis terra Domini gloria plena. --Sed inter haec quae scit et exspectat Propheta non tacuit.

PL 9, 365C

神は、まず降らなければ高く上げられえない。聖なる霊の賜物によって、全地は主の栄光で満ちる。――しかし、預言者は、自分が知り待ち望むこれらのただ中にあって、黙らなかった。

Tractatus super Psalmos 14.6.2

2

Deprecatus enim ne corrumperetur, absorbendae corruptionis istius tempus exoptat, dicens, VERS. 6: Exaltare super caelos Deus, et super omnem terram gloria tua.

PL 9, 365C

朽ちることのないようにと祈ったのち、彼は、この朽ちることが呑み込まれる時を切に望んで言う。「神よ、天の上に高く上げられよ、全地の上に汝の栄光あれ」(詩篇56:6)。

Tractatus super Psalmos 14.6.3

3

Quae in altum de humilibus efferuntur, ea exaltari videntur quia per profectum quemdam in id quod sublimius est evadunt. Quod autem super coelos exaltandum est, necesse est ut prius descenderit ad inferiora de coelis, per quod rursum exaltandum sit super coelos.

PL 9, 365C

低いものから高みへと上げられるものは、ある進展によってより崇高なものへ至るがゆえに、高く上げられると見える。だが、天の上に高く上げられるべきものは、まず天からより低いところへ降っていなければならず、それによって、ふたたび天の上に高く上げられるのである。

Tractatus super Psalmos 14.6.4

4

Quod ipsum Apostolus absolutissime ita dicit: Qui cum adscendisset in altitudinem, captivam egit captivitatem, dedit dona hominibus. Ascendit autem quid est, nisi quia et descendit in inferiora terrae?

PL 9, 365D

まさにこのことを使徒は、このように完全に言う。「彼は高みに上ったとき、捕らわれ人を捕らえて行き、人々に賜物を与えた。『上った』とは、彼がまた地の低い所に降ったということのほかに何であろうか。」

Tractatus super Psalmos 14.6.5

5

Qui descendit, ipse est et qui adscendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia (Ephes. IV, 8, seq.) : hinc exaltandi super coelos causam significans exstitisse, quod descendendi usque in inferiora terrae humilitas esset assumpta.

PL 9, 366A

「降った者は、すべてのものを満たすために、すべての天の上に上った者でもある」(エフェソ4:8以下)。これは、天の上に高く上げられる原因が、地の低い所にまで降るという卑しさを引き受けたことにあったことを示している。

Tractatus super Psalmos 14.6.6

6

Ex voto ergo propheta praenuntiat exaltari super coelos Deum. Et quia exaltatus super coelos impleturus esset in terris omnia sancti Spiritus sui gloria; subjecit: Et super omnem terram gloria tua: cum effusum super omnem carnem Spiritus donum, gloriam exaltati super coelos Domini protestaretur.

PL 9, 366A

したがって預言者は、願いのとおり、神が天の上に高く上げられることを予告する。そして、天の上に高く上げられた者が、自らの聖なる霊の栄光によって地上のすべてを満たすことになるので、彼は付け加えた。「そして全地の上に汝の栄光あれ」。すべての肉の上に注がれた霊の賜物が、天の上に高く上げられた主の栄光を証しするからである。