ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXIII, Caput XXVI 第XXIII部 第XXVI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 435A · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 23.26.1

1

Martyrum exemplo martyrium subiere fidei ignari. --Ergo cum ait βόας μετὰ χιμάρων, non de pecudibus se loqui propheticus sermo demonstrat, sed in bubus Ecclesiae se homines ostendere, in χειμάῤῥοις autem, eos quos ipsa persecutionis tempestas in martyrii gloria genuerit Scimus enim plures sacramentorum divinorum ignaros, exemplo martyrum ad martyrium cucurrisse: et extra scientiam fidei ante viventes, facto fidei praesentis edoctos, ipsam illam consummatae in martyrio fidei gloriam consecutos.

PL 9, 435A

信仰を知らぬ者たちが、殉教者たちの模範に倣って殉教を受けた。――それゆえ、「雄牛を雄山羊とともに」と言うとき、預言者の言葉は、家畜について語っているのではなく、雄牛において教会の人々を、「ケイマッロイ」においては、迫害の嵐そのものが殉教の栄光の中で生み出した者たちを示していることを示している。実に我々は、神の秘義を知らなかった多くの者が、殉教者たちの模範によって殉教へと走ったこと、以前は信仰の知識の外に生きていた者たちが、いま目の前にある信仰の行いによって教えられ、殉教において成就された信仰のまさにその栄光に達したことを知っている。

Tractatus super Psalmos 23.26.2

2

Qualis fuit ille qui Dominum in ipsa sua damnatione confessus est, dicens: Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42) : Qui mox tale martyrii hujus a Domino munus accepit: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Ibid., 43) .

PL 9, 435B

かの者がそうであった。自らの断罪のさなかに主を告白して言った。「主よ、汝が汝の国に来るとき、私を思い起こせ」(ルカ23:42)。彼はほどなく、この殉教の賜物を主から受けた。「アーメン、私は汝に言う、今日、汝は私とともに楽園にいる」(ルカ23:43)。

Tractatus super Psalmos 23.26.3

3

Hujus igitur similes apostolicae doctrinae eruditio Deo offert, cum hominibus diuturnae frugiferaeque culturae, sub ipsa desaevientis hiemis tempestate progenitos. Dicente autem Deo: Quo mihi multitudinem hostiarum vestrarum? Plenus sum.

PL 9, 435B

使徒的教えの教育は、この者に似た者たちを、長く実り多い耕作を経た人々とともに、まさに荒れ狂う冬の嵐のさなかに生み出された者たちとして、神にささげる。ところが、神はこう言っている。「汝らの犠牲の多さは、私に何になろう。私は満ち足りている。」

Tractatus super Psalmos 23.26.4

4

Holocausta arietum et adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum nolo. Quis enim haec exquisivit de manibus vestris? superfluum est existimare, in bubus et hircis tamquam perfecta solemniorum vota placuisse.

PL 9, 435B

「雄羊の全焼のいけにえと、子羊の脂と、雄牛と雄山羊の血を、私は望まない。誰が汝らの手からこれらを求めたのか」。雄牛と雄山羊において、祭儀の完全な誓いが喜ばれたと考えるのは、余計なことである。