ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXXIII, Caput V 第LXXIII部 第V章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 818B · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 73.5.1

1

Supra de verbis, nunc de factis querela est. --Intercessio autem diapsalmae attulisse videtur aut personae, aut sensus demutationem.

PL 9, 818B

前には言葉について、今は行いについての嘆きである。――ディアプサルマの挿入は、人格か意味かの転換をもたらしたと見える。

Tractatus super Psalmos 73.5.2

2

Fit autem repetitio orationis ejusdem: ita tamen, ut absolutius ea quae in confusum ante adjecta sunt recenseantur, et quae superius fuerat de verbis, nunc sit querela de factis. VERS. 5.

PL 9, 818B

祈りは同じものが繰り返される。ただし、前には混ぜて加えられていたことが今度はより完全に数えられ、前に言葉についてであった嘆きが、今は行いについてのものとなる。

Tractatus super Psalmos 73.5.3

3

Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me, qui cogitaverunt supplantare gressus meos. Ab uno tantum coepta deprecatio refertur ad plures, ut significaret et in uno traditorem, et in pluribus populus nosceretur.

PL 9, 818B

「主よ、罪人の手から私を守れ。不義の人々から私を救い出せ。彼らは私の歩みをつまずかせようと企てた」(詩篇139:5)。一人についてだけ始められた願いが多くの者に関係づけられているのは、一人には裏切り者が、多くの者には民が認められるためである。

Tractatus super Psalmos 73.5.4

4

Et uni quidem, et nunc et superius, malitiam et peccatum et iniquitatem exprobrat; in plurimis vero cogitatas supplantationes, absconsos laqueos, exstensas funium captiones, et continuata semitis scandala arguit, dicens.

PL 9, 818B

そして、一人には、今も前にも、悪意と罪と不義を責めている。多くの者には、企てられたつまずかせ、隠された罠、張り延べられた綱の捕獲、小道に沿って続けられたつまずきを非難して、こう言う。