ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXXVIII, Caput VII 第XXXVIII部 第VII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 562B · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 38.7.1

1

Ut lac in secundis blandi, velut coagulum in adversis acerbi. --Deinde sequitur, VERS. 70: Coagulatum est sicut lac cor eorum: ego vero legem tuam meditatus sum. Cor superborum ait sicut lac coagulatum.

PL 9, 562B

乳のように順境ではへつらい、凝固したもののように逆境では辛辣である。――次いで続く。「彼らの心は乳のように凝固した。しかし私は汝の律法を思い巡らした」(詩篇118:70)。彼は、高慢な者たちの心が凝固した乳のようだと言う。

Tractatus super Psalmos 38.7.2

2

Lac specie et sapore blandissimum est, quod vitio aliquo corruptum coagulari solet, et ex naturae suae suavitate decedens, inutili sapore amaroque corrumpitur.

PL 9, 562B

乳は、見かけも味もきわめて甘美であるが、何らかの欠陥で腐ると凝固するのが常であり、自らの本性の甘さから離れ、役に立たない苦い味に変質する。

Tractatus super Psalmos 38.7.3

3

Ergo antea iniqui, cum in secundis rebus esse Prophetam contuerentur, felicium rerum amici, simplicitatis specie blandientes, tamquam lac fuerunt.

PL 9, 562B

それゆえ、不義の者たちは、以前、預言者が順境にあると見たときには、幸いな事柄の友であり、単純さの装いでへつらいながら、乳のようであった。

Tractatus super Psalmos 38.7.4

4

At ubi eos, ex hac humilitate sancti viri, superbia et fastidium tenuit; et ex lacte coagulati sunt, et ex blandis ac suavibus adulationibus in vitiosi et coacescentis saporis amaritudinem sunt redacti.

PL 9, 562C

しかし、この聖なる人の卑しさゆえに、彼らを高慢と嫌悪が捕えたとき、彼らは乳から凝固したものとなり、へつらいの甘い阿諛から、腐って酸っぱくなった味の苦さへと変えられた。

Tractatus super Psalmos 38.7.5

5

His vero sicut lac coagulatis, legem tamen Dei Propheta meditatus est: meditatus autem in id, ut diceret quod sequenti versu continetur.

PL 9, 562C

しかし、彼らがこのように乳のように凝固したのに、預言者はなお神の律法を思い巡らした。思い巡らしたのは、次の句に含まれることを言うためである。