ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars X, Caput XVIII 第X部 第XVIII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 334C · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 10.18.1

1

Spes, vitae hujus unum levamen. --Commemoratis vero humanis et insolentiae et iniquitatis impietatibus, ut is qui titulo praefertur intellectus in finem possit intelligi: tali Propheta spem beatorum finis ipsius adhortatione confirmat, dicens: Quis dabit ex Sion salutare Israel? dum avertit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob et laetabitur Israel.

PL 9, 334C

希望、この生の唯一の慰め。――人間の傲慢と不義との不敬が挙げられたのち、表題に掲げられた「終わりに向けての理解」が理解され得るように、預言者は、終わりそのものへのこのような勧めによって、幸いなる者たちの希望〔beatorum は finis に係けて「幸いなる終わりの希望」とも読める〕を確かなものにして言う。「シオンから、誰がイスラエルの救いをもたらすのか。主が自らの民の捕囚を連れ戻すとき、ヤコブは喜び躍り、イスラエルは楽しむであろう」。

Tractatus super Psalmos 10.18.2

2

Una enim haec spes reliqua fuit humanae infirmitati et fidei, per quam inter tantas praesentis vitae calamitates aeternorum bonorum exspectatione requiesceret.

PL 9, 335A

実際これこそ、人間の弱さと信仰に残された唯一の希望であった。それによって、現在の生の多くの災いのただなかで、永遠の善を待ち望むことにより、休らうことができたのである。

Tractatus super Psalmos 10.18.3

3

Et idcirco certus hujus beatitudinis Propheta, tamquam ex vasto humanarum miseriarum proclamat profundo, dicens: Quis dabit ex Sion salutare Israel? Namque secundum alium prophetam: Ex Sion exiet lex, et verbum Domini ex Jerusalem (Esa. II, 3) .

PL 9, 335A

それゆえ、この至福を確信した預言者は、人間の悲惨の広大な深みから叫ぶように言う。「シオンから、誰がイスラエルの救いをもたらすのか」。別の預言者によれば、「シオンから律法が出、主の言葉がエルサレムから出る」(イザヤ2:3)。

Tractatus super Psalmos 10.18.4

4

Hoc verbum Domini caro factum est. Haec caro et Sion et Jerusalem est, civitas novae pacis, et speculatorium nostrum. Hinc salutaris, hinc Jesus. Jesus enim, ut saepe diximus, ipso nomine salutaris est.

PL 9, 335A

この主の言葉は肉となった。この肉こそシオンであり、エルサレム、新しい平和の都、我々の見張り所である。ここから救い主が、ここからイエスが出る。実際イエスは、我々がしばしば述べたように、その名そのものにおいて救い主なのである。

Tractatus super Psalmos 10.18.5

5

Lex autem ex Sion non fuit salutaris, opere quidem vivificans, sed non justificans ex fide.

PL 9, 335A

しかしシオンから出た律法は、救いをもたらすものではなかった。業においては命を与えるが、信仰によって義とすることはしなかったからである。