ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XLIII, Caput XX 第XLIII部 第XX章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 598C · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 43.20.1

1

Perseverantia a Deo quoddam initium a nobis. Originis vitium: --Ac ne quod a multis dici saepe solet rationis aliquam habeat auctoritatem, cum asserunt proprium Dei munus esse, ut quis in Dei rebus atque operibus versetur; excusantes infidelitatem suam, quod cessante erga se Dei voluntate maneant infideles: est quidem in fide manendi a Deo munus, sed incipiendi a nobis origo est.

PL 9, 598C

堅持は神から、始まりは我々から。起源の悪徳。――多くの者がしばしば言うことが、何らかの道理の権威を持つことのないように。彼らは、人が神のことがらと業に携わることは、神に固有の賜物であると主張し、自らの不信仰を言い訳して、神の意志が自分に対して止んでいるので不信のままだと言う。信仰にとどまる賜物は確かに神から来るが、始める起源は我々からである。

Tractatus super Psalmos 43.20.2

2

Et voluntas nostra hoc proprium ex se habere debet, ut velit: Deus incipienti incrementum dabit: quia consummationem per se infirmitas nostra non obtinet, meritum tamen adipiscendae consummationis est ex initio voluntatis.

PL 9, 598C

そして我々の意志は、自らのうちに、望むという固有のことを持っていなければならない。神は、始める者に成長を与える。我々の弱さは、それ自体では完成を得られないが、完成を得るべき功績は、意志の始まりから来るからである。

Tractatus super Psalmos 43.20.3

3

Idcirco psalmum ita Propheta conclusit, VERS. 112: Declinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum propter retributionem. Cor suum ipse declinat, et ex naturae humanae peccatis in obedientiam Dei inflectit.

PL 9, 599A

それゆえ預言者は、詩篇をこう結んだ。「私は、報いのために、汝の義の定めをとこしえに行うよう、私の心を傾けた」(詩篇118:112)。彼は自らの心を自ら傾け、人間の本性の罪から、神への従順へと曲げる。

Tractatus super Psalmos 43.20.4

4

Natura quidem et origo carnis suae eum detinebat: sed voluntas et religio cor ejus ex eo in quo manebat originis vitio ad justificationum opera declinat. Et declinat in omni vitae suae tempore: non in definitione aliqua spatii, sed in omni vitae suae saeculo.

PL 9, 599A

確かに、自らの肉の本性と起源が彼を引き止めていた。しかし意志と敬虔が、彼の心を、そこにとどまっていた起源の悪徳から、義の定めの業へと傾ける。そして彼は、自らの命のすべての時において傾ける。何らかの期間の限定においてではなく、自らの命の全き世においてである。

Tractatus super Psalmos 43.20.5

5

Declinat autem propter retributionem, certus scilicet ea fidei meritis reservari, et in his retributionem ejus esse, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus his qui diligunt eum in Christo Jesu (I Cor. II, 9) , cui gloria est et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

PL 9, 599A

彼が傾けるのは報いのためであり、それが信仰の功績のために取っておかれ、その報いは、目が見ず、耳が聞かず、人の心に上ったこともないもの、神がキリスト・イエスにあって自らを愛する者たちのために備えたもののうちにあると、確信しているからである(一コリント2:9)。キリスト・イエスに、栄光が、今も、つねに、世々にある。アーメン。