Tractatus super Psalmos 40.6.1
Iniqui doctrinae veritatem mentiuntur, non habent. --Ideo in consequenti ait, VERS. 85: Narraverunt mihi iniqui exercitationes; sed non ita ut lex tua.
PL 9, 574B不義の者たちは、教えの真理を偽装して、それを持っていない。――そこで続けて言う。「不義の者たちは私に修練を語った。しかし、汝の律法のようにではない」(詩篇118:85)。
Tractatus super Psalmos 40.6.2
Quanti enim sunt, qui quaedam humanae vitae instituta docere se asserant, cum ad virtutes saeculi studiis animam nostram Deo rectius servientem accendunt?
PL 9, 574C人間の生の定めを教えると主張する者は、どれほど多いことか。彼らは、神により正しく仕えている我々の魂を、世の徳への熱意へと燃え立たせるのである。
Tractatus super Psalmos 40.6.3
Quanti etiam sunt, qui cognitionem se habere divinarum Scripturarum mentientes, haeretica et perversa dogmata praedicant?
PL 9, 574Cまた、神の聖書についての知識を持っていると偽りながら、異端の、曲がった教理を宣べる者も、どれほど多いことか。
Tractatus super Psalmos 40.6.4
Sed sciens Propheta perfectam humanae doctrinae eruditionem in Dei lege esse, ait: Narraverunt mihi iniqui exercitationes; sed non ita ut lex tua. Iniqui enim sunt haec praedicantes.
PL 9, 574Cしかし預言者は、人間の教えの完全な教養が神の律法のうちにあると知って、言う。「不義の者たちは私に修練を語った。しかし、汝の律法のようにではない」。これらを宣べる者は不義の者だからである。
Tractatus super Psalmos 40.6.5
Et ideo vox Dei vetuit peccatorem eloquia sancta narrare; quia iniquitas, doctrinae coelestis non recipit veritatem. Peccatori enim dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Ps. XLIX, 17) ?
PL 9, 574Cそれゆえ、神の声は、罪人が聖なる言葉を語ることを禁じた。不義は、天の教えの真理を受け入れないからである。神は罪人にこう言ったのである。「なぜ汝は私の義を語り、私の契約を自らの口に取るのか」(詩篇49:17)。
Tractatus super Psalmos 40.6.6
Tu autem odisti disciplinam, rejecisti sermones meos retro. Et has igitur exercitationes Propheta non fert, sciens nihil narrationi legis aequandum.
PL 9, 575A「汝は教えを憎み、私の言葉を後ろに投げ捨てた」。それゆえ預言者は、これらの修練をも堪えない。律法の語りに等しいものは何一つないと知っているからである。