ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXXX, Caput VI 第LXXX部 第VI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 871C · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 80.6.1

1

Ob quae mirabilia ejus atque praeclara, ait VERS. 5 et 6: Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus. Suscipiens mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram.

PL 9, 871C

これらの、主の驚くべき輝かしい事柄のゆえに、彼は言う。「我々の主は偉大であり、その力は大きく、その知恵には数がない。主は柔和な者たちを引き受け、罪人たちを地に至るまで低くする」(詩篇146:5、6)。

Tractatus super Psalmos 80.6.2

2

Hoc enim mansuetorum proprium est, (quia, secundum Evangelia, mansueti possidebunt terram (Matth. V, 4) , ut digni apud Deum sint nuncupatione, numero, claritate. Magnus est Dominus, cum dispersiones congregat. Magna virtus ejus, cum contrita clarificat.

PL 9, 871C

神のもとで名指され、数えられ、輝きにあずかるにふさわしくあることは、柔和な者たちに固有のことである。福音書によれば、柔和な者たちは地を受け継ぐからである(マタイ5:4)。主が偉大なのは、散らされた者たちを集めるときであり、その力が大きいのは、砕かれた者たちを輝かせるときである。

Tractatus super Psalmos 80.6.3

3

Innumerabilis sapientia ejus est, cum universa et nominibus discernit et numero. Sed qui suscipit mansuetos, humiliat quoque peccatores usque ad terram.

PL 9, 871C

主の知恵が数えきれないのは、万物を名によっても数によっても区別するときである。しかし、柔和な者たちを引き受ける者は、罪人たちをも地に至るまで低くする。

Tractatus super Psalmos 80.6.4

4

Post meritum sanctitatis, impietatis poena subjecta est: cum susceptis mansuetis in claritate stellarum, peccatores usque ad terram humiliati infernae legis judicio destinantur.

PL 9, 871C

聖性の功のあとに、不敬の刑罰が続く。柔和な者たちが星々の輝きのうちに引き受けられるとき、地に至るまで低くされた罪人たちは、冥界の律法の裁きへと定められる。