ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXIII, Caput XXI 第XXIII部 第XXI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 432C · 2 sectiones

Tractatus super Psalmos 23.21.1

1

Martyrum poenae et victoriae. --Tentationum autem genera et diversas martyrum victorias contuentes, scimus quibus modis anima ponatur in vitam, cujus contemptu desaevientibus poenarum ingeniis, a fidei gressu et testimonio non moventur.

PL 9, 432C

殉教者たちの刑罰と勝利。――しかし、試練の種類と殉教者たちの様々な勝利を見つめるとき、我々は、いかなる仕方で魂が生命の中に置かれるかを知る。彼らはこれを軽んじるゆえに〔cujus の係りは定かでない。現世の生を指すと取った〕、刑罰の工夫が荒れ狂っても、信仰の歩みと証しから動かされない。

Tractatus super Psalmos 23.21.2

2

Alii enim in vinculis carcerum gloriantur, alii caesi in verberibus gratulantur, alii potestati irreligiosorum desecanda felicium capitum colla submittunt: plures in exstructos rogos currunt, et trepidantibus poenae ministris, ignem saltu devotae festinationis insiliunt: alii in profundum demergendi, non in aquas necaturas; sed in refrigerium aeternae beatitudinis decidunt, toto ipso se corpore Deo hostiam tamquam holocausta praebentes.

PL 9, 432C

ある者は牢獄の鎖につながれて誇り、ある者は鞭で打たれて喜び、ある者は信心なき者たちの権力に、福なる首の頸を切り落とされるべく差し出す。多くの者は築かれた薪の山へ走り、刑罰の執行者が怖じ気づく中、献身の急ぎの跳躍をもって火に飛び込む。またある者は、深みに沈められるとき、殺す水の中にではなく、永遠の至福の憩いの中へと落ちてゆく。彼らは体全体をもって、全焼のいけにえのように、神に犠牲として自らをささげている。