ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXXII, Caput X 第LXXII部 第X章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 802A · 3 sectiones

Tractatus super Psalmos 72.10.1

1

Christus a se transcursam, tritam a prophetis percurrit. --Dominus itaque noster in eo corpore quod assumpsit, jam transcursam a se atque tritam in prophetis semitam percucurrit: et certum constitutumque sibi itineris sui finem confecit.

PL 9, 802A

キリストは、自ら通り過ぎ、預言者たちによって踏み固められた道を走り抜けた。――こうして我々の主は、受け取ったその体において、すでに自らが通り過ぎ、預言者たちのうちで踏み固められた小道を走り抜け、自らに定められた確かな旅路の終わりを成し遂げた。

Tractatus super Psalmos 72.10.2

2

Quod autem per tritam praedicationis semitam ambulaverit, audiamus ipsum dicentem: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, quotiens volui congregare filios tuos, sicut gallina congregans pullos suos, et noluisti (Matth. XXIII, 37) !

PL 9, 802A

宣べ伝えの踏み固められた小道を歩んだことは、彼自身が言うのを聞こう。「エルサレム、エルサレム、預言者たちを殺し、汝のもとに遣わされた者たちを石で打つ者よ、めんどりがひなを集めるように、私は幾度、汝の子らを集めようとしたことか。だが汝は望まなかった」(マタイ23:37)!

Tractatus super Psalmos 72.10.3

3

Quotiens cum ait, frequentiam numerosae significationis ostendit. Nihil ergo novi et egit et passus est, cum per nolentem congregari filios suos Jerusalem totiens et auditus et inhonoratus est in prophetis.

PL 9, 802A

「幾度」と言うとき、数多い回数を意味する頻度を示している。したがって、彼は何も新しいことをなしも受けもしなかった。子らが集められることを望まないエルサレムを通して、預言者たちにおいて、これほど幾度も、聞かれ、また栄誉を受けなかったのだから。