ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars IV, Caput VIII 第IV部 第VIII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 254B · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 4.8.1

1

Sed consummata viri hujus beatitudine, qui impiorum consiliis, et peccatorum viis, et pestilentiae cathedra se abstinens, Dei legem volens die et nocte meditetur; docendum est quantus ei fructus acquisitae hujus beatitudinis sit futurus.

PL 9, 254B

しかし、不敬虔な者たちの協議、罪人たちの道、疫病の座から身を慎み、神の律法を自ら望んで昼も夜も思い巡らす、この人の幸いが完成されたので、この得られた幸いから彼にどれほどの実りがあるかを、教えなければならない。

Tractatus super Psalmos 4.8.2

2

Velle enim beatum esse, ex beatitudinis ipsius exspectatione proficiscitur. Sequitur namque, VERS. 3: Et erit tanquam lignum, quod plantatum est juxta decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Et folium ejus non defluet.

PL 9, 254B

実際、幸いであることを望むことは、その幸いそのものへの期待から出てくる。というのは、次のことが続くからである。「彼は、水の流れのそばに植えられた木のようになり、時が来れば自らの実を与える。その葉は落ちない」(詩篇1:3)。

Tractatus super Psalmos 4.8.3

3

Ridiculum hoc forte et ineptum comparatae beatitudinis credetur exemplum: in quo ligni plantatio, decursus aquarum, fructuum datio, suum tempus, et folium non defluens praedicatur. Haec quidem secundum homines saeculi nulla forte existimabuntur.

PL 9, 254C

おそらく、この比較された幸いの例は、滑稽で不適切だと思われるであろう。そこでは、木を植えること、水の流れ、実を与えること、それ自身の時、落ちない葉が述べられているからである。これらは、世の人々からすれば、おそらく取るに足りないものと見なされるであろう。

Tractatus super Psalmos 4.8.4

4

Sed videamus secundum propheticam doctrinam, quanta in his ipsis rebus ac verbis comparatae beatitudinis gloria collocetur.

PL 9, 254C

しかし、預言的な教えにしたがって、これらの事柄と言葉そのもののうちに、比較された幸いの栄光がどれほど据えられているかを見よう。