ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXIII, Caput XXVII 第XXIII部 第XXVII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 435C · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 23.27.1

1

Diapsalma. Piis refert David sibi ei Deo indulta. Demutat ut in caeteris interjectio diapsalmae personam atque sensum, doctrinae tamen ordine non dissidente.

PL 9, 435C

ディアプサルマ。ダビデは敬虔な者たちに、神〔底本は ei Deo。a Deo と読む〕から自分に授けられたことを語る。――ディアプサルマの挿入は、他の箇所と同じく、人格と意味を転換させるが、教えの順序は乱れない。

Tractatus super Psalmos 23.27.2

2

Postea enim quam ex persona apostolorum, evangelistarum, martyrum, prophetarum ostenderat, quibus modis anima ejus posita esset in vitam, id est, per passionum poenas atque mortes, per quas in locum beatitudinis transisset reddens in holocaustis Deo vota: post hunc ergo sermonem quem omnem ad Deum habuerat, eos nunc quos ad holocaustorum solemnia erudierat affatur, dicens, VERS. 16: Venite et audite, et enarrabo vobis omnes qui timetis Deum.

PL 9, 435C

実際、彼は、使徒たち、福音書記者たち、殉教者たち、預言者たちの人格によって、自らの魂がいかにして生命の中に置かれたか、すなわち苦難の刑罰と死を通して、至福の場へと移り、全焼のいけにえにおいて神に誓いを果たしたかを示した後、そのすべてを神に向けて語ったこの言葉の後に、いまは、全焼のいけにえの祭儀へと教え導いた者たちに語りかけて言う。「来て聞け。神を畏れる汝らすべてに語ろう」(詩篇65:16)。

Tractatus super Psalmos 23.27.3

3

Advocat non incertos neque ad incerta. Nam qui sint quos advocet, docet: Omnes qui timetis Deum irreligiosis enim neque adeundi, neque audiendi voluntas est. Dehinc quid enarraturus sit significat: Quanta fecit animae meae.

PL 9, 436A

彼が呼ぶのは、不確かな者たちでも、不確かなことのためでもない。誰を呼ぶかを教えている。「神を畏れる汝らすべて」。信心なき者たちには、近づく意志も聞く意志もないからである。それから、何を語るかを示している。「どれほど大いなることを、私の魂になしたか」。

Tractatus super Psalmos 23.27.4

4

Hanc enim posuit in vitam, hanc in refrigerium induxit, haec in holocaustis domum Dei introibit.

PL 9, 436A

神はこの魂を生命に置き、この魂を憩いに導き入れ、この魂が全焼のいけにえをもって神の家に入るからである。