ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXXXI, Caput II 第LXXXI部 第II章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 875C · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 81.2.1

1

Cur Jerusalem nuncupatur. --VERS. 12. Lauda Jerusalem Dominum, lauda Deum tuum Sion. Non differt Jerusalem a Sion; nam secundum locorum nomina urbis ipsius locus idem est: sed nominum interpretatio geminam hanc ejusdem urbis commemorationem necessario desiderabat.

PL 9, 875C

なぜエルサレムと呼ばれるのか。――「エルサレムよ、主をほめたたえよ。シオンよ、汝の神をほめたたえよ」(詩篇147:12)。エルサレムはシオンと異ならない。土地の名からすれば、その都の場所は同じだからである。しかし、名の解釈が、同じ都のこの二つの呼称をどうしても必要とした。

Tractatus super Psalmos 81.2.2

2

Jerusalem enim est civitas pacis. Et quia Domini nostri regnum in pace et unanimitate sanctorum est; et factus est, inquit, in pace locus ejus (Psal. LXXV, 3) : conventus ille beatorum, qui Dei ( f. Domini) regnum est, Jerusalem tamquam civitas pacis est dictus.

PL 9, 875D

というのは、エルサレムは平和の都だからである。そして我々の主の王国は、聖徒たちの平和と一致にあるからである。「その場所は平和のうちに置かれた」と言う(詩篇75:3)。それゆえ、神(おそらく「主」)の王国である、あの幸いなる者たちの集まりは、平和の都という意味で、エルサレムと呼ばれた。

Tractatus super Psalmos 81.2.3

3

Civitatem vero hanc vivis, ut ait Apostolus, lapidibus extructam, sanctorum coetus conformis gloriae Dei ex resurrectione consummat (I Petr. II, 5) . Qui se, qualis futurus esset, per fidem in corpore Domini ante speculatus est; et idcirco etiam Sion nuncupatur.

PL 9, 875D

そして使徒が言うように、生ける石で築かれたこの都を、神の栄光にかたどられた聖徒たちの集まりが、復活によって完成させる(一ペトロ2:5)。この集まりは、主の体において、自分がどのようなものになるかを、信仰によってあらかじめ見届けていた。それゆえ、シオンとも呼ばれる。

Tractatus super Psalmos 81.2.4

4

Corpus quidem Domini, secundum interpretationis virtutem, quia in eo spem nostram fide contemplamur, in omnibus Scripturis Sion nuncupari existimatur; quia Sion speculatio est.

PL 9, 876A

主の体は、名の解釈の力に従い、我々がそこにおいて我々の望みを信仰をもって見つめるゆえに、聖書のすべての箇所でシオンと呼ばれると考えられている。シオンは観望だからである。

Tractatus super Psalmos 81.2.5

5

Sed et civitas illa, quae Jerusalem est, quae propter unanimitatem civitas pacis est; etiam propter conformationem in se corporis Dei, in quo se ante speculata est, Sion nuncupatur: et cujus gloriam adepta est, accepit quoque ejus et nomen.

PL 9, 876A

しかし、エルサレムであるあの都、その一致のゆえに平和の都であるあの都も、神の体が自らのうちに形づくられることのゆえに、また、その体においてあらかじめ自分を見届けていたゆえに、シオンと呼ばれる。その栄光を得たので、その名をも受けたのである。

Tractatus super Psalmos 81.2.6

6

Ergo et conventus iile pacificus, et gloria illa corporum demutatorum, in Jerusalem et Sion nomine, quod utrumque unum est, non saxa inanima, neque aedificationes hebetes, sed rationale animal, fundamentorum vivarumque lapides gemmarum, et cives sanctitatis, et Dei in domesticos suos dominatus haec civitas est, quae ex sensu beatitudinis suae et confessione praeconii advocatur ad laudem.

PL 9, 876A

それゆえ、あの平和な集まりも、変えられた体のあの栄光も、エルサレムとシオンという名において――この二つは一つである――命なき岩でも鈍い建築物でもなく、理性ある生き物、土台と生ける宝石の石、聖性の市民たち、そして神が自分の家の者たちに対して行う支配である。これこそが、自らの幸いの感覚と告知の告白によって賛美へと呼ばれている、この都である。