ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXXVII, Caput VII 第XXXVII部 第VII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 554B · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 37.7.1

1

Deum videre optat David, non oculis carnis. --Sequitur deinde, VERS. 58: Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo: miserere mei secundum eloquium tuum. Moysen deprecatum esse meminimus, ut Deum videret (Exod. XXXIII, 18) .

PL 9, 554B

ダビデは神を見ることを望むが、肉の目によってではない。――次いで続く。「私は心を尽くして汝の顔を乞い求めた。汝の言葉に従って、私を憐れめ」(詩篇118:58)。我々は、モーセが神を見ることができるように乞い求めたことを思い起こす(出エジプト記33:18)。

Tractatus super Psalmos 37.7.2

2

Et forte cognata preci ejus Prophetae hujus oratio existimabitur. Sed a Deo meminit dictum: Nemo hominum videbit faciem meam, et vivet. Ergo quod negatum Moysi meminerit, id concedi sibi postulat?

PL 9, 554B

そしておそらく、この預言者の祈りは、彼の願いに近いものと考えられるであろう。しかし彼は、神が言ったことを思い起こしている。「人の誰も私の顔を見て、生きることはない」。ならば、モーセに拒まれたと思い起こしているものを、自分に許すよう求めているのか。

Tractatus super Psalmos 37.7.3

3

Sed licet rursum dicto evangelico anterior sit, meminit tamen hanc fidei beatitudinem reservari, qua dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8) .

PL 9, 554C

しかし、福音の言葉よりは先であるとはいえ、彼はなお、信仰のこの幸いが取っておかれていることを思い起こしている。それによって言われる。「心の清い者は幸いである。彼らは神を見るからである」(マタイ5:8)。

Tractatus super Psalmos 37.7.4

4

Itaque cum in lege sciat dictum, quod nemo faciem Dei videat, et vivat; et ex evangelica beatitudine non ambigat omnes mundo corde Deum esse visuros; perfectae modestiae temperamento cupiditatem desiderii sui elocutus est, dicens: Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo.

PL 9, 554C

そこで彼は、律法において、何人も神の顔を見て生きることはないと言われていることを知り、また福音の幸いから、心の清い者はすべて神を見るであろうことを疑わないので、完全な慎みの節度をもって、自分の願いの熱望を語った。彼は言う。「私は心を尽くして汝の顔を乞い求めた」。

Tractatus super Psalmos 37.7.5

5

Scit nunc impossibile sibi esse, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis adscendit, ut videat. Scit invisibilem esse carnalibus oculis gloriam Dei.

PL 9, 555A

彼は今、目が見たことも、耳が聞いたことも、人の心に上ったこともないものを、自分が見ることは不可能であると知っている。神の栄光が肉の目には見えないことを知っている。

Tractatus super Psalmos 37.7.6

6

Meminit, non dico ad angelorum claritates hoc humanae visionis lumen hebetari, sed ipsam gloriam vultus Moysi humani corporis oculos non tulisse (Exod. XXXIV, 30) .

PL 9, 555A

彼は思い起こしている。人間の視覚のこの光が天使たちの輝きに対して鈍らされると私が言うのではなく、モーセの顔の栄光そのものを、人の体の目が耐えられなかったことを(出エジプト記34:30)。