ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XLVIII, Caput VII 第XLVIII部 第VII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 628B · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 48.7.1

1

Accedens ad infestandos fideles, recedit a lege Dei. --Numquam autem otiosus est, numquam non infestantes insectantesque proximi sunt: vita ejus omnis secundum Scripturae fidem in insidiis fuit. Sed et quisquis nunc placere Deo vult, displiceat impiis necesse est.

PL 9, 628B

信じる者たちを苦しめに近づく者は、神の律法から遠ざかる。――しかし彼は決して無為ではなく、苦しめ追い立てる者たちが身近にいないことは決してない。聖書の証言によれば、彼の生涯のすべてが謀略のうちにあった。しかも、今も神に喜ばれようと望む者はだれであれ、不敬虔な者たちに嫌われざるを得ない。

Tractatus super Psalmos 48.7.2

2

Et idcirco ait, VERS. 150: Appropiaverunt persequentes me iniquitati; a lege autem tua longe facti sunt. Haec quidem de se, cujus infestata fuit undique vita, dixisse creditur.

PL 9, 628B

それゆえ彼は言う。「私を迫害する者たちは不義に近づいた。しかし汝の律法からは遠く離れた」(詩篇118:150)。これは、生涯を四方から苦しめられた彼が、自分について言ったのだと信じられている。

Tractatus super Psalmos 48.7.3

3

Sed qui in psalmo hoc humanae doctrinae ordinem tenet, ad eruditionem nostram omnia temperavit: ut cognosceremus eos, qui proximi injuriae fidelium fierent, a Dei lege longe abesse. Quanta enim fit in sanctos injuriae accessio, tanta fit ex Dei lege decessio.

PL 9, 628B

しかし、この詩篇で人間的な教えの順序を保つ者は、すべてを我々の教育のために調えた。すなわち、信じる者たちへの不正に近づく者たちは、神の律法から遠く離れていると、我々が知るためである。聖徒たちに対する不正への接近が大きいほど、神の律法からの離反も大きいからである。

Tractatus super Psalmos 48.7.4

4

Cavendum autem est, ne quando nos adversum fratres ira commoveat, ne quando invidia stimulet, ne quando aemulatio irritet: ut aliquid in eos irreligiosum aut fastidiosum agamus, quorum injuriae cum assistimus, tum a Dei lege desistimus.

PL 9, 628C

だが我々は用心せねばならない。兄弟たちに対して、怒りが我々を動かしたり、妬みが刺したり、対抗心が苛立たせたりして、我々が彼らに対して何か不信心な、あるいは見下すようなことをしてしまうことのないように。彼らに対する不正に我々が加わるとき〔quorum injuriae cum assistimus は構文が取りにくい。彼らへの不正に加担すると解した〕、そのとき我々は神の律法から離れるのである。