ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXV, Caput XXVI 第XXV部 第XXVI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 461C · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 25.26.1

1

Divina ultio humanae exemplo exprimitur. --Quod ipsum videtur sequens sermo complecti, cum dicitur, VERS. 24: Ut intinguatur pes tuus in sanguine: lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Divinae autem ultionis ira sub humanae vindictae significatur exemplo.

PL 9, 461C

神的な報復は人間の例によって表される。――このことを、続く言葉も含んでいるように見える。「汝の足が血に浸り、汝の犬どもの舌も、敵から〔出る〕その〔血〕によって〔浸される〕ように」(詩篇67:24)。神的な報復の怒りは、人間の復讐の例のもとに意味されている。

Tractatus super Psalmos 25.26.2

2

Ex Basan enim in profundum maris conversus ob id est, uti pes tinguatur in sanguine: atque ab ipso sanguine qui ex inimicis est, canum quoque lingua tinguatur.

PL 9, 461C

バシャンから海の深みへと向き直ったのは、足が血に浸されるためであり、敵たちから出る血そのものによって、犬の舌も浸されるためである。

Tractatus super Psalmos 25.26.3

3

Haec vero accidere solent omnibus bello consumptis, et captivitate deletis, et pro victorum arbitrio atque ultione punitis.

PL 9, 462A

これらは、戦争で滅ぼされ、捕囚で消し去られ、勝者の裁量と報復によって罰せられたすべての者に、起こるのが常である。

Tractatus super Psalmos 25.26.4

4

Per humanae itaque, ut dixi, consuetudinis morem, cum gladius, cum arcus, cum sagitta, cum framea, cum reliqua poenarum ac mortium arma memorantur, divinae severitatis significantur officia.

PL 9, 462A

それゆえ、私が言ったように、人間の習わしの様式によって、剣、弓、矢、槍、そのほか刑罰と死の武器が言及されるとき、神的な厳しさの務めが意味されている。

Tractatus super Psalmos 25.26.5

5

Et haec quidem Judaeis post crucem et mortem Domini omnia acciderunt, cum a Romanis capti universa suppliciorum ac miseriarum genera perpessi sunt: ut peremptorum sanguine et incedentium pedes tincti sint, et canum lingua satiata sit.

PL 9, 462A

そして、これらすべては、主の十字架と死ののち、ユダヤ人たちに起きた。彼らはローマ人に捕らえられ、あらゆる種類の刑罰と惨めさを受けた。殺された者たちの血に、歩む者たちの足も染まり、犬の舌も満たされたのである。

Tractatus super Psalmos 25.26.6

6

Sed id non minus ad eorum poenam damnationemque referendum est; qui ostentui redditi cum fiducia triumphantur.

PL 9, 462A

しかしこれは、見せ物とされ、確信をもって打ち負かされる者たち〔すなわち霊的な権力〕の刑罰と断罪にも、劣らず関係づけられねばならない。