ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXXIX, Caput II 第XXXIX部 第II章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 564B · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 39.2.1

1

Quando quid grande. Nomen suum quando amittat. --Ex quo magnum illud atque mirabile Salomonis dictum esse intelligitur, quod tale est: Grande homo et pretiosum vir misericors: virum vero fidelem opus est invenire.

PL 9, 564B

いつ人は偉大なのか。人はいつその名を失うのか。――ここから、ソロモンのあの偉大で驚くべき言葉が、次のようなものだと理解される。「人は偉大であり、憐れみ深い男は貴い。しかし、誠実な男を見いだすことは、骨の折れることである」。

Tractatus super Psalmos 39.2.2

2

Quid enim tam difficile est, quidve tam ardui operis est, quam invenire eum qui meminerit se secundum imaginem et similitudinem Dei esse factum, qui divinorum eloquiorum studio intentus, rationem animae suae corporisque cognoverit, et originem utriusque generis naturamque perceperit; ad quem denique finem haec institutio sua ortusque contendat?

PL 9, 564B

というのは、自分が神の像と似姿に従って造られたことを思い起こし、神の言葉への熱心に心を向け、自らの魂と体の理を知り、その両者の類の起源と本性を理解し、さらにはこの自分の構成と誕生がどの終わりに向かうかを知る者を見いだすことほど、何が困難であり、何が険しい仕事であろうか。

Tractatus super Psalmos 39.2.3

3

Atque ob id magnum quiddam est homo. Hoc enim nomen, ubi rerum superius commemoratarum cognitione neglecta in vitia deciderit, amittit; indignus scilicet jam judicatus homo nuncupari.

PL 9, 564B

それゆえ、人間は何か偉大なものである。この名は、先に述べた事柄の認識を怠って悪徳に落ちたとき、失われる。もはや人間と呼ばれるに値しないと判断されるからである。

Tractatus super Psalmos 39.2.4

4

Et qui secundum imaginem et similitudinem Dei factus sit, secundum exprobrationes propheticas et evangelicas, aut serpens, aut progenies viperarum, aut equus, aut mulus, aut vulpes ei nomen est: et proprietas ei nominis sui, ubi de innocentia exciderit, aufertur.

PL 9, 564B

そして、神の像と似姿に従って造られた者でも、預言と福音の非難によれば、蛇、あるいは蝮の子ら、あるいは馬、あるいは騾馬、あるいは狐が、その名となる。そして、無垢から落ちたとき、その名の固有性は取り去られる。