ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars IV, Caput III 第IV部 第III章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 251C · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 4.3.1

1

Neque stant haeretici. --Sunt et alia consilia impiorum, eorum scilicet qui in haeresim delapsi, nec Novi nec Veteris Testamenti legibus continentur.

PL 9, 251C

異端者も立ち止まらない。――不敬虔な者たちには、ほかの協議もある。すなわち、異端に陥り、新約と旧約の律法のいずれにも縛られない者たちのそれである。

Tractatus super Psalmos 4.3.2

2

Quorum sermo in orbem semper et circulum erroris inflexus, nihil tenens, et in nullo consistens, indefinitae sententiae cursu recursuque jactatur.

PL 9, 251D

彼らの言葉は、誤りの輪と円環の中へと曲げられ、何も保持せず、何にも留まらず、定まらない意見の行き来によって振り回される。

Tractatus super Psalmos 4.3.3

3

Quorum impietatis est, Deum non ex Dei ipsius professione sed ex arbitrii sui voluntate metiri; ignorantes non minoris impietatis esse, Deum fingere, quam negare, a quibus cum requiras, quo spei ac fidei suae fine sic sentiant? confunduntur, perturbantur, dissimulant, circumerrant, et finem ipsum ejus de qua quaeritur disputationis evitant.

PL 9, 252A

彼らの不敬虔は、神を、神自身の宣言によってではなく、自らの判断の意志によって測ることである。神を作り上げることが、否定することに劣らぬ不敬虔であることを知らないのだ。彼らに、いかなる希望と信仰の目的をもってそのように考えるのかと問うと、彼らは混乱し、動揺し、ごまかし、あちこちさまよい、問われている議論の目的そのものを避ける。

Tractatus super Psalmos 4.3.4

4

Beatus ergo vir est, qui in hoc impiorum consilio non abiit, id est, qui ipsam illam in hoc consilio eundi non admiserit voluntatem: quia quae impia sunt, vel cogitasse jam crimen sit.

PL 9, 252A

したがって、幸いなのは、この不敬虔な者たちの協議に歩まなかった人、すなわち、この協議の中を歩むというまさにその意志を抱かなかった人である。不敬虔なことは、思っただけでもすでに罪となるからである。