ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXXIII, Caput XII 第LXXIII部 第XII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 821A · 10 sectiones

Tractatus super Psalmos 73.12.1

1

Patri obsequens, etiam voluntatem habet. Quae de sua passione praedicta sunt, optat impleri et in nullo praepediri. --Securus itaque et confidens obumbratum se esse in die belli, etiam hoc precatur: Ne tradas, Domine, a desiderio meo peccatori.

PL 9, 821A

父に従う彼には、意志もある。自らの受難について預言されたことが成就されることを望み、何ものにも妨げられないことを望む。――こうして、戦いの日に自分が覆われることを安心して確信している彼は、さらにこのことも祈る。「主よ、私の願いから外れて罪人に渡すな」。

Tractatus super Psalmos 73.12.2

2

Qui ait: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38) , susceptum opus etiam pro obedientiae obsequela festinat implere; sed ita, ut meminerimus esse in eo voluntatis officium. Vult namque quae Pater voluit.

PL 9, 821A

「私は自分の意志を行うために来たのではなく、私を遣わした者の意志を行うために来た」(ヨハネ6:38)と言う彼は、引き受けた務めを、従順に従うためにも急いで成し遂げようとする。ただし、彼のうちには意志のはたらきがあることを我々が覚えている、という仕方でである。彼は、父が望んだことを望むからである。

Tractatus super Psalmos 73.12.3

3

Id enim quod ait: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui misit me: eum a quo est missus cuique obedit ostendit: non tamen sibi detrahit voluntatem.

PL 9, 821B

「私は自分の意志を行うために来たのではなく、私を遣わした者の意志を行うために来た」と彼が言うことは、自分を遣わし、自分が従う者を示すのであって、自分から意志を取り去るのではない。

Tractatus super Psalmos 73.12.4

4

Omnia ergo quaecumque Patri placita sunt, consummare optat, et universa quaecumque sibi in passione desiderabilia sunt, exsequi properat: ne quid ex his sit, quod praeveniens peccator impediat.

PL 9, 821B

したがって、父に喜ばれたことはすべて、成し遂げることを望み、受難において自分に望ましいことのすべてを、実行することを急ぐ。それらのうち、罪人が先回りして妨げるものが何もないように、である。

Tractatus super Psalmos 73.12.5

5

Desiderio desideravit cum discipulis pascha manducare (Luc. XXII, 15) ; festinato paschae coenam peregit.

PL 9, 821B

彼は、弟子たちと過越を食べることを、切に願った(ルカ22:15)。そして急いで過越の食事を終えた。

Tractatus super Psalmos 73.12.6

6

Desideravit calicem passionis bibere, dicens: Calicem quem Pater meus mihi dedit, non bibam illum (Joan. XVIII, 11) ? quaerentibus se ultro his, qui ad comprehendendum eum venerant, et interrogantibus qui Jesus esset, ingessit (Ibid. 4) .

PL 9, 821B

彼は受難の杯を飲むことを願って、こう言った。「父が私に与えた杯を、私は飲まないだろうか」(ヨハネ18:11)。彼を捕らえに来た者たちが彼を捜し、イエスとは誰かと尋ねたとき、彼は自分から進み出た(ヨハネ18:4)。

Tractatus super Psalmos 73.12.7

7

Scit sibi aceti poculum esse potandum: hoc ut bibat postulat. Magnum in eo, cum bibisset, voluntatis suae fructum capiens, ait: Consummatum est (Id. XIX, 30) : quo in verbo desiderabilis voti gratulatio continetur.

PL 9, 821B

彼は、自分が酢の杯を飲まねばならないことを知っている。それを飲むことを求める。飲み終えたとき、そこに自らの意志の大きな実りを得て言う。「成し遂げられた」(ヨハネ19:30)。この言葉には、望んだ願いへの歓びが込められている。

Tractatus super Psalmos 73.12.8

8

Liberari animam suam a framea in psalmis frequenter oraverat (Ps. XXI, 21) , os non comminuendum significaverat (Exodi XII, 46), sortitu vestem suam obtinendam denuntiaverat (Ps. XXI, 19) .

PL 9, 821C

自分の魂が剣から救い出されるようにと、彼は詩篇の中でしばしば祈っていた(詩篇21:21)。骨が砕かれてはならないことを示し(出エジプト記12:46)、自分の衣がくじで得られることを告げていた(詩篇21:19)。

Tractatus super Psalmos 73.12.9

9

Haec omnia, quae desiderii sui sint, ad prophetiae fidem ut impleantur orat: ne quid ex his peccatori sit potestatis, ne pascham praeveniat quae desiderio desideratur, ne calicem passionis ingerere non audeat (nam ad primam Domini responsionem peccator omnis, qui ad comprehendendum eum venerat, procidit), ne acetum quod potandum est non praesto sit, ne ante quam spiritum emittat, lancea miles latus fodiat, ne frangendi ossis manente adhuc spiritu pateat occasio, ne quid ex prophetia minus fiat, ne aliquid peccatori ex desideriis suis tradatur; sed in se omnia, quae et desiderata sibi et prophetata sunt, impleantur.

PL 9, 821C

これら、自分の願いに属するすべてが、預言の確かさのとおりに成就されるように、彼は祈る。すなわち、罪人にはこれらのうちの何についても権力がないように。切に願われている過越を先回りされないように。受難の杯を差し出すことをあえてしないことがないように(主の最初の答えに、彼を捕らえに来た罪人たちは皆、倒れ伏したのだから)。飲まねばならない酢が用意されていないことがないように。霊を渡す前に、兵士が槍で脇腹を刺すことがないように。霊がまだ残っているうちに、骨を折る機会が開かれないように。預言のうち何かが欠けて成し遂げられないことがないように。罪人に、彼の願いの何かが渡されることがないように。むしろ、自分に望まれ、預言されたすべてが、自分のうちに成就されるように、と。

Tractatus super Psalmos 73.12.10

10

Orat autem de his, non quod implenda non essent, sed ut de se prophetata esse intelligi possint.

PL 9, 822A

彼がこれらについて祈るのは、成就されないであろうからではなく、これらが自分について預言されたものだと理解できるようにするためである。