ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XLV, Caput XII 第XLV部 第XII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 610C · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 45.12.1

1

In dictis David nil humile aut commune. Servum Dei nemo se ore negat, multi re. --Scire autem nos convenit, in omnibus prophetae verbis nihil humile esse, nihil commune cum caeteris, sed proprium vel ipsi sibi, vel sui similibus enuntiari: latet autem sub familiaribus verbis maxima conscientiae et fidei professio, ut nunc in eo quod sequitur intelligimus.

PL 9, 610C

ダビデの言葉には、卑しいものも、ありふれたものもない。誰も口では神の僕であることを否定しないが、多くの者は行いでそう否定する。――ところで、我々は、預言者の言葉のすべてに、卑しいものも、ほかの人々と共通のものもなく、それは彼自身、あるいは彼に似た者に固有のこととして語られていることを知るべきである。ありふれた言葉の下に、自覚と信仰の最大の宣言が隠れている。このことは、これから続く句においても我々は理解する。

Tractatus super Psalmos 45.12.2

2

Ait enim, VERS. 125: Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. Nemo nostrum est, qui non vel in orationis suae prece, vel in communium sermonum consuetudine servum se Dei esse fateatur.

PL 9, 611A

彼はこう言う。「私は汝の僕である。私に悟りを与えよ。私が汝の証しを知るように」(詩篇118:125)。我々のうち、祈りの祈願でも、日常の会話の習慣でも、自分が神の僕であると認めない者はいない。

Tractatus super Psalmos 45.12.3

3

Et quid magnum Propheta fecit, servum se profitendo, quod nullus ausus sit denegare? Sed professio caeterorum fallax est, quae cum habeat conscientiae necessitatem, non habet tamen confessionis veritatem.

PL 9, 611A

では、誰も否定する勇気のないことを、僕であると宣言して、預言者は何か大きなことをしたのか。だが、ほかの人々の宣言は偽りである。自覚の必然を持っていながら、告白の真実を持たないからである。

Tractatus super Psalmos 45.12.4

4

Proprium hoc Prophetae est, ut se servum Dei profiteatur, in omni vitae genere famulatu conditionis suae fungens, sive ambulans, sive residens, sive vigilans, sive dormiens, in cibo etiam atque in jejuniis Deo aut esuriat aut satur sit, et nullo in tempore a servitutis suae officiis absistat.

PL 9, 611A

預言者に固有なのは、自分を神の僕として宣言し、生のあらゆる種類において、自分の身分の奉仕を果たすことである。歩くときも、座るときも、目覚めているときも、眠っているときも、食事においても断食においても、神のために飢え、あるいは満ち、いかなる時にも、自らの隷属の務めから離れない。

Tractatus super Psalmos 45.12.5

5

Hic libere dicit: Servus tuus sum ego. At vero qui stupris dormit, latrociniis vigilat, quaestibus peregrinatur, luxui requiescit, si dicat: Servus tuus sum, profitetur quidem quod est, sed quod est non agit.

PL 9, 611B

彼はこう自由に言う。「私は汝の僕である」。しかし、淫行のうちに眠り、強盗のうちに目覚め、利得のために旅をし、放蕩のうちに憩う者が、「私は汝の僕である」と言うなら、その者は確かに自分のあるとおりのことを宣言しているが、自分のあるとおりのことを行っていない。