ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XLIV, Caput XIII 第XLIV部 第XIII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 605B · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 44.13.1

1

Cruci carnis vitia configenda. --Concludit autem ita, VERS. 120: Confige timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui. Novae et inusitatae preces Prophetae sunt, ut a timore Dei carnes suae configantur.

PL 9, 605B

肉の悪徳は十字架に釘づけるべきである。――彼はこう締めくくる。「汝への畏れによって私の肉を釘づけよ。私は汝の裁きを恐れたからである」(詩篇118:120)。自分の肉が神への畏れによって釘づけられるようにという預言者の祈りは、新しく、聞き慣れないものである。

Tractatus super Psalmos 44.13.2

2

Sed meminit compatiendum et commoriendum esse cum Christo his, qui conregnare cum eo velint. Et minore istud dicti virtute latinitatis translatio elocuta est. Quod enim nobiscum est confige, illic κατήλωσον id significat, ut clavis se configat (Rom. VI, 4) .

PL 9, 605B

しかし彼は、キリストとともに王となろうとする者は、ともに苦しみ、ともに死なねばならないことを覚えていた。ラテン語訳は、この言葉をより弱い力で言い表した。我々のもとにある「釘づけよ」は、あちらでは κατήλωσον であり、それは釘によって自らを釘づけるという意味だからである(ローマ6:4)。

Tractatus super Psalmos 44.13.3

3

Moriendum ergo nobis est, et omnia carnis nostrae vitia configenda cruci Domini sunt. Morimur enim secundum Apostolum cum Christo, et consepelimur in baptismo. Et hoc Propheta quamquam in sua voluntate habeat: tamen ut per misericordiam Dei consequatur expostulat.

PL 9, 605C

それゆえ、我々は死なねばならず、我々の肉のあらゆる悪徳は主の十字架に釘づけられねばならない。使徒によれば、我々はキリストとともに死に、洗礼においてともに葬られるからである。預言者はこのことを自分の意志のうちに持っていながら、神の憐れみによって遂げられるよう願っている。

Tractatus super Psalmos 44.13.4

4

Configi enim ex timore Dei carnes suas orat, quia judicia Dei metuat. Timet enim aeterni judicii sententiam, timet se non cum Christo configi et commori et consepeliri, novum se hominem, nisi vetere cum vitiis et concupiscentiis exuto, intelligens non futurum.

PL 9, 605C

彼は、神への畏れによって自分の肉が釘づけられるよう祈る。神の裁きを恐れているからである。永遠の裁きの判決を恐れ、また、古い人を悪徳と欲望とともに脱ぎ捨てなければ、新しい人にはならないと悟って、キリストとともに釘づけられ、ともに死に、ともに葬られないことを恐れているのである。