ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXXIII, Caput X 第XXXIII部 第X章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 531B · 2 sectiones

Tractatus super Psalmos 33.10.1

1

Testimoniis Dei adhaerendo a confusione liberamur. --Cohaeret autem sibi doctrinae et confessionis propheticae sermo: ait enim, VERS. 31: Adhaesi testimoniis tuis, Domine, noli me confundere: quia veterum et anteriorum peccatorum veniam testimoniis Domini adhaerendo sit meritus.

PL 9, 531B

神の証しにすがることによって、我々は恥辱から解放される。――預言者の教えの言葉と告白の言葉とは互いに結びついている。彼は言うからである。「主よ、私は汝の証しにすがった。私を恥じ入らせるな」(詩篇118:31)。主の証しにすがることによって、彼は、古く先立つ罪の赦しに値したからである。

Tractatus super Psalmos 33.10.2

2

Scit enim verbis Dei dictum esse: Ecce deleam ut nubem injustitias tuas, et tamquam nebulam peccata tua (Esai. XLIV, 22) . Dominus potens est omnia ea quae nobis pudori et confusioni sunt amovere, si et nos dicere cum libertate possimus, Adhaesi testimoniis tuis. His enim adhaerentes, a confusione pudendorum et anteriorum criminum liberamur.

PL 9, 531B

神の言葉によってこう言われていることを、彼は知っているからである。「見よ、私は雲のように汝の不義を、霧のように汝の罪を消し去る」(イザヤ44:22)。主は、我々にとって恥と恥辱となるものをすべて取り除くことができる。我々もまた、自由をもって「私は汝の証しにすがった」と言うことができるならば。これらにすがる者は、恥ずべき先立つ罪の恥辱から解放されるからである。