ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXVIII, Caput X 第LXVIII部 第X章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 757C · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 68.10.1

1

Quam his praecellat Deus. Quidquid factum est, non omnia potest. --Dii ergo sunt qui vocantur, sed prae omnibus Deus noster est: non comparatione, qui incomparabilis praecellit, sed potestate prae caeteris est.

PL 9, 757C

神はこれらにいかにまさるか。造られたものは、すべてを為しえない。――それゆえ、神々と呼ばれるものはあるが、我々の神はすべてにまさる。比較によってではなく(神は比較を絶してまさるのだから)、権力によって他の者にまさるのである。

Tractatus super Psalmos 68.10.2

2

Et quomodo prae caeteris sit, mox ostendit dicens, VERS. 6: Omnia quae voluit fecit in coelo et in terra, in mari et in abyssis. Soli Deo congruit omnia facere quae velit.

PL 9, 757C

そして、いかに他の者にまさるかを、彼はすぐに示して言う。「天でも地でも、海でも深淵でも、望んだことをすべて行った」(詩篇134:6)。望むことをすべて行うことは、神のみにふさわしい。

Tractatus super Psalmos 68.10.3

3

Sola enim perfecta virtus in nullo impeditur, quominus quod velit et faciat: et ei ex quo omnia sunt, nihil difficultatis occurrit. Inferioris ab eo naturae est, ne totum quod velit et faciat.

PL 9, 757C

完全な力のみが、望むことを行うのを何ものにも妨げられず、すべてがそこから出る者には、何の困難も生じない。望むことのすべてを行いえないのは、その者より劣った本性に属する。

Tractatus super Psalmos 68.10.4

4

Dum enim alii se debet, caret omnipotentiae virtute: quia in id ipsum quod subsistit, habeat alium auctorem. Et qui non se sibi debet, non omnia potest, dum a potiore subsistit.

PL 9, 757C

他者に自らを負う者は、全能の力を欠く。存立そのものにおいて他者を創始者としてもつからである。そして自らを自らに負わない者は、より力ある者によって存立している限り、すべてを為しえない。

Tractatus super Psalmos 68.10.5

5

Sed videamus quid sit illud quod omnipotentia Dei secundum voluntatem suam fecerit, in coelo et in terra, in mari et in abyssis.

PL 9, 757D

しかし、神の全能が自らの意志に従って、天でも地でも、海でも深淵でも行ったこととは何であるかを見よう。