ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXXV, Caput VII 第XXXV部 第VII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 545B · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 35.7.1

1

Legem, et quae lege adumbrantur spondet David se servaturum. --VERS. 44. Et custodiam legem tuam semper in saeculum, et in saeculum saeculi. Nullum Propheta vitae suae finem pertimescit.

PL 9, 545B

ダビデは、律法と、律法によって影として示されるものを守ると約束する。――「そして私は汝の律法を常に世に、そして世の世に守るであろう」(詩篇118:44)。預言者は自らの生の終わりを少しも恐れない。

Tractatus super Psalmos 35.7.2

2

Non enim concluditur fides sua saeculis: sed se in infinitatem temporum officio custodiendae legis extendit. Scit et altare a Moyse in exemplum esse superioris altaris exstructum. Scit et Aaron sacerdotem ad speciem esse ostensi in monte sacerdotis ornatum.

PL 9, 545B

彼の信仰は世々によって閉じ込められることがないからである。彼は律法を守る務めをもって、時の無限にまで自らを延ばす。彼は、祭壇がモーセによって上の祭壇の型として築かれたことを知っている。また、祭司アロンの飾りが、山で示された祭司の姿に従っていることを知っている。

Tractatus super Psalmos 35.7.3

3

Moysi enim Deus ait: Vade, fac omnia secundum exemplum, quod ostendi tibi in monte (Exodi XXV, 40). Festinat ergo in leges illas aeternorum saeculorum. Nam cum lex futuri umbra sit; necesse est corpus illud verae legis aeternum sit.

PL 9, 545C

神はモーセに言ったからである。「行け、山で私が汝に示した型に従ってすべてを作れ」(出エジプト記25:40)。それゆえ彼は、永遠の世々のあの律法へと急ぐ。律法は来たるべきものの影であるから、真の律法のあの体は永遠でなければならない。

Tractatus super Psalmos 35.7.4

4

Distinxit autem praesens officium ab indefessa illa perpetui officii jugitate, dicens, Et custodiam legem tuam semper in saeculum, et in saeculum saeculi. Cum ait, semper in saeculum; nullum in hac temporis vita subrependae oblivionis tempus admisit.

PL 9, 545C

彼は、現在の務めを、永続する務めのあの疲れを知らぬ絶え間なさから区別して、「そして私は汝の律法を常に世に、そして世の世に守るであろう」と言った。「常に世に」と言うとき、この生の時のうちに、忍び寄る忘却の時をいかなるものも許していない。

Tractatus super Psalmos 35.7.5

5

Cum autem adjecit, et in saeculum saeculi, scit per hanc umbram legis ad ministerium verae et aeternae legis ascendi. Ait enim, saeculum saeculi, tamquam temporis tempus, quod succedente quadam vicissitudine hujus saeculi saeculum sit futurum.

PL 9, 545C

「そして世の世に」と付け加えたとき、彼は、この律法の影を通して、真の永遠の律法の務めへと登ることを知っている。彼は「世の世」と言ったからである。あたかも「時の時」のように、この世に続いて、ある交替を経て、世の世が来たるべきものとなるのである。