ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XLVII, Caput X 第XLVII部 第X章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 624C · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 47.10.1

1

Intelligentia, donum praecipuum. --Dehinc ait, VERS. 144: Aequitas testimonia tua in aeternum: intellectum da mihi eorum, et vivificer.

PL 9, 624C

悟りは、際立った賜物である。――そのあと彼は言う。「汝の証しは永遠に正しい。私にそれらの悟りを与えよ。そうすれば私は生かされる」(詩篇118:144)。

Tractatus super Psalmos 47.10.2

2

Non contentus est Dei testimonia in praesens tantum aequa et existimare et exspectare: aequitatem eorum in aeternum sperat, et per superiores tribulationes et angustias obtinere ea quae aeterna sunt nititur.

PL 9, 624C

彼は、神の証しが現在のみ正しいと考えたり期待したりすることに満足しない。その正しさが永遠に及ぶことを望み、先の苦難と窮乏を通して、永遠であるものを得ようと努める。

Tractatus super Psalmos 47.10.3

3

Nihil aeternum esse dives ille evangelicus existimans, beatitudinem praesentem suam poenali morte mutavit (Luc. XVI, 25) . Aeterna autem Dei testimonia Lazarus pauper expectans, et Abrahae sinu continetur, et miseriam vitae laboriosae beatae quietis honore demutat.

PL 9, 624C

福音書の金持ちは、永遠なものは何もないと考えて、自分の現在の幸いを、刑罰の死と取り替えた(ルカ16:25)。だが貧しいラザロは、神の永遠の証しを待ち望み、アブラハムのふところに抱かれ、労苦に満ちた生の悲惨を、幸いな安らぎの栄誉と取り替えた。

Tractatus super Psalmos 47.10.4

4

Horum intelligentiam propheta orat, donum scilicet inter multa dona praecipuum spiritalium gratiarum: et per eam se vivificari deprecatur.

PL 9, 625A

預言者はこれらの悟りを祈る。すなわち、霊的な恩寵の多くの賜物のうちで、際立った賜物である。そして彼は、それによって自分が生かされるよう懇願する。

Tractatus super Psalmos 47.10.5

5

Sicut enim nunc in praesens testimonia Dei et mandata meditatur; ita expectat aeterna: et sicut vivit corporis vita, ita et per intellectum quem a Deo acceperit, ut aeterna gloria vivat, expostulat.

PL 9, 625A

彼は、いま現在の神の証しと戒めを思い巡らすのと同じように、永遠のものを待ち望む。また、体の命で生きているのと同じように、神から受ける悟りによって、永遠の栄光で生きることを願い求める。