ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LIV, Caput IV 第LIV部 第IV章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 655B · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 54.4.1

1

Montes prophetici libri. Angelica ministeria. --Mentis ergo oculos propheta elevavit in montes. Quosnam in montes?

PL 9, 655B

預言の書という山々。天使の奉仕。――それゆえ預言者は、精神の目を山々へ上げた。どの山々へか。

Tractatus super Psalmos 54.4.2

2

Non utique in hos lucis atque aris profanatos et conventibus impios, neque in illos silvis horridos, saxis nudos, praeruptis invios, nivibus concretos: quid enim in his aut admirationis aut spei situm est?

PL 9, 655B

聖林と祭壇によって汚され、集いによって不敬にされた山々へでは決してなく、また、森で荒々しく、岩がむき出しで、切り立って通れず、雪で固まったあの山々へでもない。そのようなものに、驚嘆や希望のいずれが置かれているだろうか。

Tractatus super Psalmos 54.4.3

3

Sed montes accipimus propheticos libros ex terra in altum elatos, per quos sit in superiora conscensus, et gradus in aeterna.

PL 9, 655B

むしろ我々は、山々を、地から高みへと持ち上げられた預言の書と解する。それらを通して上のものへの登りがあり、永遠のものへの段がある。

Tractatus super Psalmos 54.4.4

4

Poterimus autem et montes existimare angelica ministeria et coelorum virtutes et potestates, quarum ministerio nobis in sublimia praestatur adscensus.

PL 9, 655B

しかしまた、山々を、天使の奉仕、天の力と権力であると考えることもできる。その奉仕によって、我々に高きものへの登りが与えられる。

Tractatus super Psalmos 54.4.5

5

Si enim secundum Danielem Dominus ipse mons magnus est (Dan. II, 35) , non ambigendum est, montes eos nuncupari, qui praecepti ejus et voluntatis et communicandae in nos beatitudinis sunt ministri.

PL 9, 655B

なぜなら、ダニエルによれば主自身が大いなる山であるなら(ダニエル2:35)、山々と呼ばれているのは、その掟と意志、また我々に分け与えられるべき至福の奉仕者たちであることは、疑うべくもないからである。