ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXV, Caput XXXIV 第XXV部 第XXXIV章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 467A · 3 sectiones

Tractatus super Psalmos 25.34.1

1

Christi divinitas. --VERS. 34. Atque ut in caeteris solet, nunc quoque cui Deo Dominoque cantandum psallendumque esset, ostendit dicens: Psallite Deo, qui ascendit super coelum coeli ad Orientem; ecce dabit vocem suam vocem virtutis.

PL 9, 467A

キリストの神性。――そして、他の箇所でいつもそうであるように、今も、どの神に、どの主に歌い、詩を歌うべきかを、彼は言って示す。「東に向かって、天の天の上に昇った神に歌え。見よ、彼はその声、力ある声を出す」(詩篇67:34)。

Tractatus super Psalmos 25.34.2

2

Competenter nunc ascendentis super coelum coeli ad Orientem Dei honor poscitur: ut quia superius significata humilitas ejus fuisset, cum vel super occasum ascendit, vel exitum mortis egreditur; nunc ubi non coelum, sed coelum coeli transgressus esse notescitur, divinitatis ac magnificentiae ejus non ignoraretur aeternitas.

PL 9, 467B

東に向かって天の天の上に昇る神の栄誉が、ここでふさわしく求められている。それは、先にその低さが示されていたので(没落の上に昇るとき、また死からの出口を出て行くとき)、今、天ではなく天の天を越えたことが知られるところで、その神性と壮麗さの永遠が、知られずにいることのないためである。

Tractatus super Psalmos 25.34.3

3

Ad Orientem vero idcirco, quia ipse, secundum prophetam, Oriens ex alto sit (Luc. I, 78) , ut regressus eo unde descenderat nosceretur ipseque sit hominibus in hunc coelestis sedis ascensum rursus auctor oriundi.

PL 9, 467B

東へというのは、彼自身が、預言者によれば、高みからの東である(ルカ1:78)からであり、それは、降ってきた所へ戻ったことが知られ、この天の座への昇りにおいて、彼自身が人々にとって再び昇り出ることの創始者となるためである。