ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars I, Caput XXI 第I部 第XXI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 245B · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 1.21.1

1

Recapitulatio; inscriptionis absentia quid significetur. --Haec igitur musicae artis quadrifaria diversitas, psalmorum est diversitati coaptata: ut Psalmus per organi corporei motum in commemoratione gestorum sit: Canticum vero per sapientiae cognitionem habeat in se doctrinae scientiam.

PL 9, 245B

要約。表題のないことは何を意味するか。――したがって、音楽の技術のこの四通りの相違は、詩篇の相違に合わせられている。すなわち、「詩篇」は物体としての楽器の動きを通して行いの想起にかかわり、「歌」は知恵の認識を通して教えの知識をそのうちにもつ。

Tractatus super Psalmos 1.21.2

2

Canticum vero psalmi est, cum praeeunte gestorum merito cognitio scientiae praestatur. Psalmus deinde cantici est, cum per adeptae scientiae cognitionem fidelium gestorum opus inchoatur et geritur.

PL 9, 245B

「詩篇の歌」とは、行いの功が先立ち、知識の認識が与えられる場合である。次に「歌の詩篇」とは、得られた知識の認識を通して、信仰ある行いの業が始められ、なされる場合である。

Tractatus super Psalmos 1.21.3

3

Per has ergo superscriptionum proprietates intelligentiam psalmorum quaerere oportebit: quia unicuique generi prophetiae, in proprietate titulorum, unumquodque genus musicae comparationis aptatum est.

PL 9, 245C

したがって、詩篇の理解は、これらの表題の固有性を通して求めなければならない。預言のそれぞれの種類には、表題の固有性において、音楽的な比較のそれぞれの種類が合わせられているからである。

Tractatus super Psalmos 1.21.4

4

Eos vero qui sine inscriptione ulla significationis alicujus habentur, ut est primus vel secundus, et caeteri complures alii, intelligendum est ex doctrina Spriritus sancti ad spiritalem cognitionem generalis scientiae fuisse cantatos: ut unusquisque ex his, secundum fidei suae sinceritatem, rationem intelligentiae spiritalis expeteret.

PL 9, 246A

一方、何らかの意味を示す銘をまったくもたないもの、たとえば第一や第二、そのほか多くのものは、聖なる霊の〔底本は Spriritus。Spiritus と読む〕教えから、一般的な知識の霊的な認識へと向けて歌われたものと理解されなければならない。それは、その一つ一つによって、各人が自らの信仰の純粋さに応じて、霊的な理解の道理を求めるようにするためである。