ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXXVII, Prooemium 第LXXVII部 冒頭

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 843A · 8 sectiones

Tractatus super Psalmos 77.0.1

1

Psalmus David in Goliam. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad bellum, et digitos meos in praelium. Misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et liberator meus (Infra additur es tu).

PL 9, 843A

ダビデの詩篇。ゴリアトに対して。ほむべきかな、私の神、主。私の手に戦いを、私の指に戦闘を教える者。私の憐れみ、私の避け所、私を支える者、私を救い出す者(下では「汝は」が加わる)。

Tractatus super Psalmos 77.0.2

2

Protector meus, et in ipso speravi: qui subjiciet (Infra, subjiciens) populum meum sub me. Domine, quid est homo, quia innotuisti ei: aut filius hominis, quod deputas eum? Homo vanitatis similis factus est: dies ejus sicut umbra praetereunt.

PL 9, 843B

私の守り手、私は彼に望みを置いた。彼は私の民を私のもとに服させる(下では「服させる者」)。主よ、人とは何者か、汝が彼に知られるとは。人の子とは何者か、汝が彼を割り当てるとは。人は空しさに似たものとなった。その日々は影のように過ぎ去る。

Tractatus super Psalmos 77.0.3

3

Domine, inclina coelos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt; corusca coruscantes (Infra, coruscationes), et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.

PL 9, 843B

主よ、汝の天を傾けて降れ。山に触れよ、山は煙を上げるであろう。輝くものを輝かせよ(下では「稲光」)、そして汝は彼らを散らすであろう。汝の矢を放て、そして汝は彼らを混乱させるであろう。

Tractatus super Psalmos 77.0.4

4

Emitte (Infra, emittes) manum tuam de alto: eripe me, et libera me (abest et libera me) de aquis multis, et de manu (Infra, manu iniqua) filiorum alienorum. Quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum dextera iniquitatis.

PL 9, 843B

汝の手を高みから伸ばせ(下では「伸ばすであろう」)。私を救い出せ、私を解き放て(下では「私を解き放て」を欠く)、多くの水から、また異国の子らの手から(下では「不義の手から」)。彼らの口は空しさを語り、その右手は不義の右手である。

Tractatus super Psalmos 77.0.5

5

Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decemchordarum psallam tibi. Qui dat (Infra, das) salutem regibus: qui liberat servum suum (Infra, liberas David servum tuum): de gladio maligno eripe (Infra, erue) me.

PL 9, 843C

神よ、私は汝に新しい歌を歌おう。十弦の琴で汝に賛歌を奏でよう。王たちに救いを与える者(下では「汝は与える」)、その僕を解放する者(下では「汝は汝の僕ダビデを解放する」)。悪しき剣から私を救い出せ(下では「引き出せ」)。

Tractatus super Psalmos 77.0.6

6

Et eripe me de manu filii alieni (Haec non exstant infra). Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Quorum filii sicut novellae plantationes, stabilitae (Infra, novella plantatio stabilita) in juventute sua.

PL 9, 843C

そして私を異国の子の手から救い出せ(下ではこれを欠く)。彼らの口は空しさを語り、その右手は不義の右手である。彼らの子らは、若さのうちに固められた新しい苗木のようである(下では「固められた新しい苗木」〔単数〕)。

Tractatus super Psalmos 77.0.7

7

Filiae eorum decoratae (Infra, compositae): et circumornatae ut similitudo templi. Et promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Oves eorum fetosae, abundantes in itineribus eorum (Infra, egressibus suis): boves eorum crassi (Infra, crassae).

PL 9, 843C

彼らの娘たちは飾られ(下では「整えられ」)、神殿の似姿のように周りを飾られている。彼らの倉は満ち、こちらからあちらへと溢れ出る。彼らの羊は子を宿し、彼らの道において(下では「出て行く所において」)増え、彼らの牛は肥えている(下では「肥えた」〔女性形〕)。

Tractatus super Psalmos 77.0.8

8

Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui haec sunt: beatus populus, cujus Dominus Deus ejus. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 843C

石垣の崩れも、通り抜けも、叫びも、彼らの広場にはない。このことが彼らにある民を、彼らは幸いと言った。その神が主である民は幸いである。詩篇の講解。