ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXXXII, Prooemium 第LXXXII部 冒頭

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 878C · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 82.0.1

1

Alleluia. Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis. Laudate eum omnes angeli ejus: laudate eum omnes virtutes ejus.

PL 9, 878C

アレルヤ。天から主をほめたたえよ、いと高き所で主をほめたたえよ。主のすべての天使たちよ、主をほめたたえよ。主のすべての力よ、主をほめたたえよ。

Tractatus super Psalmos 82.0.2

2

Laudate eum sol et luna: laudate eum omnes stellae et lumen; laudate eum coeli coelorum, et aquae quae super coelos sunt, laudent (Infra, aqua quae super coelos est laudet) nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.

PL 9, 878C

太陽と月よ、主をほめたたえよ。すべての星と光よ、主をほめたたえよ。天の天よ、主をほめたたえよ。天の上にある水は、主の名をほめたたえよ(下では「天の上にある水は〔単数〕…ほめたたえよ」)。主が言い、それらは成った。主が命じ、それらは造られたからである。

Tractatus super Psalmos 82.0.3

3

Statuit ea in aeternum (Infra, et statuit ea in saeculum) et in saeculum saeculi: praeceptum posuit, et non praeteribit. Laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi.

PL 9, 878C

主はそれらを永遠に(下では「そして主はそれらを世に据えた」)、世々に据えた。掟を定め、それは過ぎ去らない。地から主をほめたたえよ、竜たちとすべての深淵よ。

Tractatus super Psalmos 82.0.4

4

Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, qui faciunt verbum ejus (Infra, crystallum, spiritus procellae quae faciunt verba ejus), montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri, bestiae et omnia (Infra, universa) pecora, serpentes et volucres pennatae, reges terrae et omnes populi, principes et omnes judices terrae, juvenes et virgines, seniores cum junioribus laudent nomen Domini; quia exaltatum est nomen ejus solius.

PL 9, 878D

火、雹、雪、氷、その言葉を行う嵐の霊(下では「氷、嵐の霊〔単数〕、主の言葉〔複数〕を行うもの」)、山々とすべての丘、実のなる木とすべての杉、獣たちとすべての家畜(下では「あらゆる」)、蛇たちと翼ある鳥たち、地の王たちとすべての民、君主たちと地のすべての裁き人たち、若者たちと乙女たち、老人たちと若者たちは、主の名をほめたたえよ。その名のみが高く上げられたからである。

Tractatus super Psalmos 82.0.5

5

Confessio ejus super coelum et terram. Exsultavit (Infra, et exaltavit) cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus, filiis Israel, populo appropinquanti sibi. TRACTATUS PSALMI.

PL 9, 879A

その告白は天と地の上にある。その民の角は躍った(下では「そして高く上げた」)。その聖徒たちすべて、イスラエルの子ら、自分に近づく民に、賛歌がある。詩篇の講解。