ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXXIII, Caput VII 第XXXIII部 第VII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 530A · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 33.7.1

1

Dormitationis ratio. --Sed hic ea ratio servata est, ut dormitare se, non dormire dicat: quia qui dormit, in ipso somni opere est; qui autem dormitat, dormitat antequam dormiat.

PL 9, 530A

まどろみの理。――しかしここでは、自分は眠るのではなくまどろむと彼が言うという理が守られている。眠っている者は眠りの働きそのもののうちにあるが、まどろむ者は、眠るより前にまどろむのである。

Tractatus super Psalmos 33.7.2

2

Quae et in alio loco ratio servata est, cum dicit, Ecce non dormit, neque dormitabit, qui custodit Israel (Ps. CXX, 4) .

PL 9, 530A

この理は、別の箇所でも守られている。「見よ、イスラエルを守る者は眠らず、まどろむこともない」(詩篇120:4)。

Tractatus super Psalmos 33.7.3

3

Sed et illic, ubi meminit, Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem (Psal. CXXXI, 4) ; dormitationem palpebrarum, somnum vero esse dixit oculorum, quia palpebrarum officium est, ut somnum ex dormitatione concilient.

PL 9, 530A

しかしまた、こう記している箇所においても、「もし私が私の目に眠りを、私のまぶたにまどろみを与えるなら」(詩篇131:4)、彼は、まどろみはまぶたのものであり、眠りは目のものであると言った。まぶたの務めは、まどろみから眠りを引き寄せることだからである。

Tractatus super Psalmos 33.7.4

4

Propheta igitur etsi dormitat, non tamen dormit: atque ob id ne dormitans obdormiat, subjecit, Confirma me in verbis tuis: id est ut per omnium justificationum, quas superius memoravit, intelligentiam confirmatus, non modo non dormiat, sed etiam sine aliqua dormitatione pervigilet.

PL 9, 530B

それゆえ預言者は、まどろんではいても、眠ってはいない。そしてそれゆえ、まどろみながら寝入ってしまわないように、「汝の言葉において私を強めよ」と付け加えた。すなわち、彼が前に述べたすべての義の定めの理解によって強められ、眠らないだけでなく、まどろみさえなく目覚めているように、ということである。