ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars V, Caput X 第V部 第X章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 267A · 7 sectiones

Tractatus super Psalmos 5.10.1

1

Filii contemptus, contemptus Patris. --Et quia superius duplex persona servata est, cum ait, adversus Dominum, et adversus Christum ejus: gemina quoque nunc ridentis et subsannantis significatio consecuta est.

PL 9, 267A

子への侮辱は、父への侮辱である。――そして、先に「主に対し、そのキリストに対して」と言ったとき、二つの人格が保たれていたので、いまや、笑う者と嘲る者という二重の表示もそれに続いた。

Tractatus super Psalmos 5.10.2

2

Non enim discernitur contumelia alterius ab altero, neque discretus honor est religionis ad utrumque.

PL 9, 267A

実際、一方への侮辱は他方への侮辱と区別されず、双方に対する崇敬の敬意も区別されない。

Tractatus super Psalmos 5.10.3

3

Qui enim per genuinam patris et filii secundum se legitimamque naturam in gloria divinitatis unum sunt, unum etiam sunt vel in contemptus injuria, vel in honoris reverentia, et alter in altero aut honorificatur, aut spernitur.

PL 9, 267A

というのは、父と子は、生まれによる真正な、それ自体として正統な本性によって、神性の栄光において一つであるから、侮辱という不正においても、敬意という畏敬においても一つであり、一方において他方が敬われ、あるいは蔑まれるからである。

Tractatus super Psalmos 5.10.4

4

Atque id ipsum Dominus testatus est dicens, sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Nec enim Pater judicat, quemquam, sed omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem.

PL 9, 267B

主自身がそのことを証しして言っている。「父が死者を起こして生かすように、子もまた、望む者を生かす。父は誰をも裁かず、すべての裁きを子に委ねた。すべての人が、父を敬うように子を敬うためである。」

Tractatus super Psalmos 5.10.5

5

Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Joan. V, 21, etc.) . Non distinguitur honor, non discernitur contumelia: aequa in utrumque religio exspectatur, et injuria unius contemptus utriusque est.

PL 9, 267B

「子を敬わない者は、子を遣わした父を敬わない」(ヨハネ5:21、など)。敬意は区別されず、侮辱も分けられない。双方に等しい崇敬が求められ、一方への不正は双方への侮辱なのである。

Tractatus super Psalmos 5.10.6

6

Ita cum in uno uterque spernatur; qui unum sunt in divinitate ambo per gloriam, unum quoque sunt in religione ambo per honorem.

PL 9, 267B

こうして、一方において双方が蔑まれるのだから、栄光によって神性において二者が一つである者たちは、敬意によって崇敬においても二者が一つなのである。

Tractatus super Psalmos 5.10.7

7

Et hinc qui adversus Dominum convenerunt, convenerunt quoque adversus Christum ejus: et quos in coelo habitans irridet, hos et Dominus subsannat.

PL 9, 267C

ここから、主に逆らって集まった者たちは、そのキリストに逆らっても集まったのであり、天に住む者が笑う者たちを、主もまた嘲るのである。