ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars L, Caput II 第L部 第II章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 636B · 5 sectiones

Tractatus super Psalmos 50.2.1

1

Fidei victricis vox. --Sed cum beatae hujus insectationis praemia non ignoret, Domino dicente: Beati estis cum vos persequentur, et dicent omne malum adversum vos propter justitiam; gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelo (Matth. V, 11 et 12) ; post principum odia, formidinem verborum Dei ita consequentibus temperavit, VERS. 162: Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.

PL 9, 636B

勝利する信仰の声。――しかし彼は、この幸いな追い回しの報いを知らないわけではない。主がこう言っているからである。「汝らは幸いである、人々が汝らを迫害し、義のゆえに汝らに対してあらゆる悪を言うとき。喜び、歓喜せよ。汝らの報いは天において豊かだからである」(マタイ5:11、12)。そこで彼は、君主たちの憎しみのあとに、神の言葉への恐れを、続くこの言葉で和らげた。「私は汝の言葉について喜ぶ、多くの戦利品を見つけた者のように」(詩篇118:162)。

Tractatus super Psalmos 50.2.2

2

Fuit ergo formidinis, ne persecutionibus principum aut indigne subderetur, aut cederet: quia et causam odiorum praebuisse non sancti est, et Dei gratiam metu saeculi amisisse sine venia sit.

PL 9, 636B

それゆえ恐れとは、君主たちの迫害に恥ずべき形で屈するか、譲歩してしまうのではないか、ということであった。憎しみの原因を与えたことは聖なる者のすることではなく、世への恐れによって神の恩寵を失うことは赦しのないことだからである。

Tractatus super Psalmos 50.2.3

3

Sed spolia invenisse victoris est: certe ea ex se praebuisse jam victi est. Cum his itaque insectationibus propheta non frangitur, et odia principum fide vincit; refert quaedam impietatis spolia de victis.

PL 9, 636C

しかし戦利品を見つけるのは勝者のすることであり、それを自ら差し出したのはすでに敗れた者である。それゆえ預言者はこれらの追い回しによって打ち砕かれず、君主たちの憎しみを信仰によって打ち負かす。敗れた者たちから、不敬虔の幾ばくかの戦利品を持ち帰るのである。

Tractatus super Psalmos 50.2.4

4

Scit enim secundum Evangelia ligatum esse in domo sua fortem, et armis suae potestatis exutum, diripienda jam de se fidelibus spolia praebuisse (Matth. XII, 29) .

PL 9, 636C

福音書によれば、強い者が自分の家で縛られ、自らの権力の武具を剥ぎ取られて、すでに信じる者たちに自分から奪われるべき戦利品を差し出したことを、彼は知っているからである(マタイ12:29)。

Tractatus super Psalmos 50.2.5

5

Laetatur ergo nunc in eloquiis Dei, tamquam qui multa spolia inveniat: cum fracta impiorum potestate, et victor fide permanens, omnibus eos armis seu impietatis seu crudelitatis exuerit.

PL 9, 636C

それゆえ彼は今、神の言葉のうちに喜ぶ。多くの戦利品を見つけた者のように。不敬虔な者たちの権力が砕かれ、勝者として信仰にとどまって、不敬虔や残酷のあらゆる武具を彼らから剥ぎ取ったときである。