ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXVIII, Caput XXI 第LXVIII部 第XXI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 763A · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 68.21.1

1

Fidelibus promittitur corporum aeterna possessio. --Sed occisis his, quid consequitur? Dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo. Data quidem terra est regum et gentium superius memoratarum; sed amissa rursum est.

PL 9, 763A

信仰ある者たちには、体の永遠の所有が約束される。――しかし、これらが殺されたのちに、何が続くか。「その地を嗣業として、嗣業としてその民イスラエルに与えた」。確かに、先に記された王たちと異邦人の地は与えられた。しかし再び失われた。

Tractatus super Psalmos 68.21.2

2

Hodie a gentibus incolitur, Israel ubique exsul est: et quomodo terra, quae data est, haereditas est? Manet ergo idem ordo: ut sub his, quae corporaliter gesta sunt, ea quae spiritaliter essent gerenda praescripta sint.

PL 9, 763B

今日は異邦人に住まわれ、イスラエルはいたるところで追放されている。与えられた地が、どうして嗣業であろうか。それゆえ、同じ順序が保たれる。体をもって行われたことのもとに、霊的に行われるべきことがあらかじめ定められているのである。

Tractatus super Psalmos 68.21.3

3

Data igitur corporum nostrorum terra in haereditatem est, quae antea erat in Chanaan maledicta et in vitia mobilis, in Basan confusionis pudorisque plena, in Amorrhaeo exacerbans et irritans, quam possidebat in Og infidelitatis maceria, quam occupaverat in Seon arbor infructuosa.

PL 9, 763B

それゆえ、嗣業として与えられたのは、我々の体の地である。それは以前、カナンにおいて呪われ悪徳へと動くものであり、バシャンにおいて辱めと恥に満ち、アモリ人において苛立たせ、憤らせるものであり、オグにおいて不信仰の隔ての壁が占めていたものであり、シホンにおいて実らぬ木が占めていたものであった。

Tractatus super Psalmos 68.21.4

4

Haec igitur terra, soluto infidelitatis vallo, et excisa ex ea arbore infructuosa, data est haereditas, et data Israel populo suo.

PL 9, 763B

それゆえ、この地は、不信仰の防壁が解かれ、そこから実らぬ木が切り倒されて、嗣業として与えられ、その民イスラエルに与えられた。

Tractatus super Psalmos 68.21.5

5

Quae autem haec haereditatis terra sit, et qui sit hic Israel, audiamus apostolum Paulum dicentem: Sicut portavimus imaginem terrestris, portemus imaginem coelestis (I Cor. XV, 49) .

PL 9, 763B

この嗣業の地とは何か、またこのイスラエルとは誰かを、使徒パウロの言うところから聞こう。「我々は地上の者の像を帯びたように、天上の者の像を帯びよう」(一コリント15:49)。

Tractatus super Psalmos 68.21.6

6

Hic est Israel, cui terrae beatae hujus continget haereditas, cui conglorificati in Domino terreni corporis sui erit aeterna possessio. Hoc Christianis est proprium, qui hoc in se nomen incolume per coelestis imaginem usque ad finem retinuerint.

PL 9, 763C

これがイスラエルであり、この幸いなる地の嗣業が彼に与えられ、主において共に栄光を与えられた自らの地上の体の永遠の所有が、彼にある。これはキリスト教徒に固有のことであり、彼らは、天の像によって、この名を自らのうちに傷つけずに終わりまで保つ者である。