ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars LXVIII, Caput VI 第LXVIII部 第VI章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 755C · 6 sectiones

Tractatus super Psalmos 68.6.1

1

Jacob Ecclesiae typus. --Sed jam in exordio sermonis monuimus, illa ex rebus corporaliter gestis commemorata in psalmo esse, in quibus futuri species tamquam in speculo reluceret: ea quoque gestis rebus coaptata verba esse, quae cum ea quae gesta sunt enuntiarent, tamen intelligentiam nobis absolutiorem eorum, quae spiritaliter in gestis rebus praefigurabantur, afferent.

PL 9, 755C

ヤコブは教会の型である。――しかし、すでに講話の初めに我々は注意した。詩篇で記念されているのは、体をもって行われた事柄のうち、来るべきものの姿が鏡のように映って輝くようなものであり、言葉もまた、行われた事柄に合わせられたのであって、それらは行われたことを語りつつも、しかも、事績の中で霊的にあらかじめ形づくられていたものの、より完全な理解を我々にもたらすのだ、と。

Tractatus super Psalmos 68.6.2

2

Dei nomen suave est, non uni tantum genti, atque ipsi irreligiosae; sed omnibus jam gentibus atque linguis.

PL 9, 755C

神の名は甘美である。ただ一つの民族、しかも不敬虔なその民族にとってだけではなく、いまやすべての異邦人と諸言語にとって。

Tractatus super Psalmos 68.6.3

3

Jacob enim sibi elegit, majorem natu supplantantem, ementem primitias cibo et desperatione venalis, abripientem benedictionem, impoenitentem post servitutem, deinde post luctam Deum videntem et Israel nuncupatum. Ante enim Jacob est, et sic Israel.

PL 9, 755C

実に主は、兄を押しのけ、食物と、売る者の絶望とによって〔cibo et desperatione venalis の取り方は定かでない〕初穂を買い取り、祝福を奪い取り、隷属ののちにも悔い改めず、その後、格闘ののちに神を見てイスラエルと呼ばれた者、ヤコブを自らのために選んだ。まずヤコブであり、そのようにして、イスラエルとなるからである。

Tractatus super Psalmos 68.6.4

4

Circumspiciamus Ecclesiae corpus, quae se per differentiam fidei et Jacob et Israel habet.

PL 9, 756A

教会の体を見渡そう。それは信仰の相違に応じて、ヤコブとしても、イスラエルとしても自らをもつ。

Tractatus super Psalmos 68.6.5

5

Et hic coetus populum legis fide supplantat, primitias ejus accipit, benedictionem ejus diripit, secundum Domini dictum, dicentis: A diebus autem Joannis regnum coelorum vim patitur, et vim facientes diripiunt illud (Matth. XI, 12) .

PL 9, 756A

この集会もまた、信仰によって律法の民を押しのけ、その初穂を受け、その祝福を奪い取る。主の言葉に従ってである。「ヨハネの日々から、天の国は暴力を受け、暴力をふるう者たちがそれを奪い取る」(マタイ11:12)。

Tractatus super Psalmos 68.6.6

6

Jacob est ergo qui eligitur, Domino dicente: Ego vos elegi, non vos me (Joan. XV, 16) . Israel est qui possidetur, in praeteritis primogenitis et benedictionibus cognitus, in servitute multi temporis fidelis, in sacramento luctae potens, in promerendis rursum benedictionibus pertinax, in Dei cognitione et conspectu Israel.

PL 9, 756A

それゆえ、選ばれる者がヤコブである。主が言うとおりである。「私が汝らを選んだのであって、汝らが私を選んだのではない」(ヨハネ15:16)。所有される者がイスラエルであり、過去の初子の権利と祝福において知られ、長い時にわたる隷属において忠実で、格闘の秘義において力あり、祝福を再び得ようとすることにおいて頑固で、神を認識し神を見ることにおいてイスラエルである。