ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 9 › Tractatus super Psalmos

Pars XXIII, Caput XXVIII 第XXIII部 第XXVIII章

Hilary of Poitiers · Tractatus super Psalmos · PL 9, 436A · 4 sectiones

Tractatus super Psalmos 23.28.1

1

Quae oris et et cordis clamore meruit. Sed ut haec animae fierent, ex causis meruit ut fierent. Quibus vero causis meruit, edicit, VERS. 17: Ad ipsum clamavi ore meo. Meruit ergo bona animae, quia ad eum ore clamavit.

PL 9, 436A

魂が口と〔底本は et et。et と読む〕心の叫びによって得たもの。――だが、これらが魂に起こったのは、それが起こるに値する理由があって、魂がそれを得たからである。いかなる理由によって得たかを、彼は語る。「神に向かって、私の口で叫んだ」(詩篇65:17)。それゆえ彼が魂の善きものを得たのは、神に向かって口で叫んだからである。

Tractatus super Psalmos 23.28.2

2

Sed clamor oris plerumque mendax est: et non semper verborum sonus affectum mentis enuntiat. Sequi ergo clamorem oris debet et sensus: et secutus est.

PL 9, 436A

しかし口の叫びはしばしば偽りであり、言葉の響きが常に心の思いを告げるとは限らない。それゆえ口の叫びには思いも従わねばならない。そして従った。

Tractatus super Psalmos 23.28.3

3

Nam Propheta connexuit: Et exaltavi sub lingua mea: non in lingua, sed sub lingua: in occultis scilicet linguae, et quodam intra se tacitae voluntatis eloquio.

PL 9, 436A

実際、預言者は続けている。「私の舌の下で〔神を〕高めた」。舌において、ではなく、舌の下で。すなわち舌の隠れたところ、自らの内で黙する意志の、ある語りにおいてである。

Tractatus super Psalmos 23.28.4

4

Quod idipsum in Evangeliis Domino placuit dicenti: Intra in cubiculum tuum, et claude ostium tuum, et ora: et pater tuus qui videt in absconso, reddet tibi (Matth. VI, 6) . Ergo nunc qui ore clamatus est, exaltatur sub lingua Deus.

PL 9, 436B

主は福音書で、このことをそのまま喜んで言った。「汝の部屋に入り、戸を閉じて祈れ。すると、隠れたところで見ている汝の父が、汝に報いる」(マタイ6:6)。それゆえ、いま口で叫ばれた神は、舌の下で高められるのである。